Annus
2 0 0 6


02

02.09.2006

E finibus Dumnoniorum (Anglice "Devon") modo regressus vos omnes salvere iubeo!

I. Securitatis urbanae cura Mahumetanos sexcentos speculatur et perscrutatur qui Britannis aliquid calamitatis struere atque moliri creduntur:

<http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml?xml=/news/2006/09/02/nterr02.xml>

II. Quae dum geruntur, in custodiam traduntur suspecti capitalium criminum:

<http://www.liberation.fr/actualite/reuters/reuters_france/201956.FR.php>

III. In Caledonia vigiles contra incendia castigantur quia cum *homosexualibus* rationem habere nolunt:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/scotland/glasgow_and_west/5291310.stm>

IV. Utrum moribundus sit dux Cubanorum necne:

<http://www.elmundo.es/elmundo/2006/09/02/internacional/
1157155977.html
>

V. In Cantio inventae sunt parietinae balneorum Romanorum quorum forma insolens:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/kent/5307258.stm>

VI. Nova fabula cinematographica de regina Elisabeth post mortem Dianae:

<http://www.corriere.it/Speciali/Spettacoli/2006/Venezia
/articoli/frears.shtml
>

Dabam a.d. III Non. Sep. a.s.n. MMVI e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae