Annus
2 0 0 6


14

"STOMACHUS MUNDI"- CERTAMEN

Vir Iapon 12 minutis degluttivisse 100 rabiolas

Devoratores totius Asiae rapidissimi fine septimanae Hongcongii congregati sunt ad certamen faciendum, qui appellatur „Stomachus mundi". In eodem rabiolae et globuli collyrici certatim ingurgitantur. Victor evasit quidam iuvenis Iapon degluttiendi peritissimus, qui tamen pondus habeat tantummodo 65 chiliogrammorum.

Hongcongio ex urbe – In certamine finali, quod factum est die Solis, Takeru Kobayashi Iapon 27 annos natus exactê 100 rabiolas carne suillâ completas devoravit spatio 12 tantum minutarum. Ita factum est, ut Kobayashius acciperet praemium 20.000 dollariorum Hongcongianorum (circiter 2000 euronum). Qui Iapon voracissimus ceteros candidatos sine ullâ difficultate superavit: Johnny Wu enim competitor Hongcongensis 34 annos natus 47 tantum rabiolas ventriculo suo potuit infercire.

"STOMACHUS MUNDI": CERTAMEN DEGLUTTIENDI

 

Hoc certamen factum est in cauponâ tribûs, quae dicitur Hung Hom. Spectatoribus iubilantibus Kobayashius inter singulas rabiolas degluttiendias semper bibit hyalum aquae. Quâ facilius fieri degluttitionem idem felix certator postea explicavit.

Die Saturni iuvenis Iapon iam 83 rabiolas herbis completas ingurgitaverat spatio octo minutarum ideoque competitores suos facile superaverat. Kobayashius autem rabiolas bacillis comesoriis receptas degluttivit omnino non masticatas. Postea idem Iapon, qui talibus certaminibus participandis vitam suam sustentare solet, magnâ cum superbiâ ostentavit musculos suos ventrales.

Concertatores sudore madefacti iterum iterumque frustra studebant, ut velocitate devorandi aequipararent Kobayashium virum facile omnium gulosissimum. Iohannulo autem illi Wu, Hongcongensi ingurgitatori, qui factus est a rapidissimo secundus, in certamine priore contigerat, ut 76 saltim rabiolas panticibus suis inferciret. Cladem suam accepit quâdam cum modestiâ liberali: „Equidem delectationis tantum causâ hoc certamen participavi, sed ille est certator professionalis. Tamen deliberabo de stratagemate meo."

Kobayashius his quinque annis superavit illustre certamen Neo-Eboracense, quo certatim devorantur paniculi illi Americani a canibus fervidis appellati. Necnon idem Iapon ex eo tempore, quo 53 botulos Francofurtianos degluttivit spatio 12 minutarum, praemio honestatus est totius mundi omnium rapidissimus degluttitor botulorum. Kobayashius explicavit rabiolas facilius degluttiri posse quam botulos, quia essent minores atque molliores.

Hanc relationem d. 19. m.Aug. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae