Annus
2 0 0 6


"Accūsātōrēs Dresdae in Germāniā, Petram Kujau quadrāgintā septem annōs

NON FACIES TIBI SIMILITUDINEM

Accūsātōrēs Drēsdae in Germāniā, Petram Kujau quadrāgintā septem annōs nātam in jūs nūper vocārunt fraudis causā quod minimum quīngentās pictūrās simulātās artificum tālium quālēs sunt Monet, Picasso, et Van Gogh vēnditāvit. Pictūrae autem semper apertē dēscrībēbantur simulātae esse, secundum nūntium mēnsis Aprīlis actōrum diurnōrum  q. i. 'Tempora Londinēna,' atque vēnditiō eārum tantum flagitium habenda quod Petra asseruit eās ā prōavunculō suō Conrādō Kujau pictās fuisse, per orbem inclytō artifice pictūrārum falsārum nōtō. Petra igitur accūsātur callentēs operum falsōrum fallendī ut censērent sē classica opera fūcāta ab ipsō Conrādō Kujau picta coemere.

Ē columellīs Carolī illīus Shepherd Flōridānī quī "Nova Īnsolita" (News of the Weird) compīlat.

Scripsit Eduardus Minneapolitanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae