Annus
2 0 0 6


Papa Benedictus XVI Brasiliam in mense maio anni 2007 visurus

BRASILIA In animo Pontifici Romano est participare Conferentiae Episcopalis Latinoamericanae (Celam), quae habebitur in quodam oppido interioris provinciae Sao Paulo, nomine Aparecida. Qua re hac dominica feria Brassiliensibus nuntiata per Episcopum civitatis, reverendissimum dominum Raymundum Damascenum Assis, in Vaticano cardinalis Chilensis Francisco Javier Errázuriz Ossa, addidit Benedictum XVI non abnuere facultatem suam visendi alias nationes in América Latina, nam petentibus praelatis continenti papa possit explere "alteras stationes" in itinere facere.

Consilium participandi conventus episcoporum latinoameranorum captum est a Benedicto XVI postquam audivit in sede apostolica praefectos Conferentiae Episcopalis Latinoamericanae (CELAM), dominos obispos de Bogotae, cardinalem Pedro Rubiano, de Sao Paulo, cardinalem Carlos Hummes et de Buenos Aires, cardinalem Jorge Mario Bergoglio. Argumentum CELAM erit: "Discipulus et missionarius Christi ut fides nostra habeat vitam in Illo", narravit Errázuriz.

Consilio itineris faciendi ad Aparecida(m), Papa "ostendit aestimationem et recognovit historicam Ecclesiae Brassiliensis viam", coram diurnariis in mense octobri peracti anni dictum est a Demetrio Valentini, episcopo de Jales (in intimo Sao Paulo) ac presidente Caritatis in Brassilia.

"In via sua, Benedictus XVI invenit multa impedimenta in ecclesia Brassiliensi, propter theologiam Liberationis", monuit Valentini, loquens de duris sententiis Vaticani contra eas partes quum Josephus Ratzinger esset Praefectus Congregationi Doctrinae de Fide, antiquitus vocatae "Sancto Officio".

Valentini explanavit eam "viam" Ecclesiae Brassiliensis desiderare "participationem populi, confirmationem communitatum (ex fundamento) et existimationem laicorum, in quodam contextu proximo Theologiae Liberationis, quamvis haec necessitudo manifesta non fiat".

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae