Annus
2 0 0 6


20

CUSTODIA GLACIALIS

Bohemum inclusum esse in latrinâ

Quidam vir Bohemus frigore hiemali mordente prope Lichtenau oppidulum Franconiae in latrinulâ stratae autocineticae iuxta positâ nihil voluit nisi alvum exonerare idque quam citissimê. At Bohemus pausam fecit latrinariam multo diuturniorem quam voluerat.

Ansbacho ex oppidoQuidam vir Bohemus stratae autocineticae lavatrinâ usus erat. Cum eandem relinquere vellet, ostiolum propter defectum repaguli aperire non potuit. Astynomi locales referunt Bohemo linguae Theodiscae parum perito post integram demum horam contigisse, ut alios autocinetistas in latrinâ versantes certiores faceret de flebili suâ necessitate. Denique factum est, ut astyphylaces stratae autocineticae et quidam autocinetistes onerarius viribus unitis ostiolum effringerent miserumque Bohemum 58 annos natum salutariter liberarent.

Hanc relationem d. 20.m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae