Annus
2 0 0 6


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Inter clarissimos philosophos antiquos tales fuerunt utpote Socrates, Pyrrhon et Epictetus qui nullis fere scriptis relictis discipulorum animos propria vita sermonibusque formarent. In Platoni attributo dialogo, qui Theages inscribitur, Aristides, clarissimi ducis eiusdem nominis nepos, sic (in Marsilii Ficini versione) Socratem alloquitur: "Dicam, o Socrates, rem quidem per deos incredibilem, veram tamen. Nihil umquam a te, ut ipse scis, didici. Proficiebam autem, quotiescumque tecum essem et si in eadem solum domo essem, non tamen in eadem parte domus, magis tamen, quoties eadem in parte. Et mihi quidem videbar multo magis, quando in eadem parte existens aliquid te dicentem intuebar, quam cum alio essem aversus. Sed longe magis proficiebam, cum apud te sedens te tangebam".

In hac "Lampade" Anna Ptaszkowska narrat de Christophoro Niemczyk, scriptore et pictore, qui ante quadraginta annos talem vitam agebat, ut si non Socrates, certe Diogenes Cracoviensis iure dici possit. Quamquam enim in dolio non habitabat, at in viis Cracoviae, urbis pudicis moribus magnopere deditae, detectis natibus ambulabat. Eius insolita dicta et facta permultorum fautorum admirationem provocabant, sed communistis, qui tunc Poloniam regebant, intolerabilia videbantur. Itaque libri eius prelis non committebantur, ipse autem e Societate Scriptorum Polonorum eiectus est.

Talibus iniuriis affectus Niemczyk mendici habitu induto in via Krupnicza, ante Societatis domum, cum baculo et catino sedit. In collo portabat titulum: "Scriptor sum". In commentariis ab eadem Anna Ptaszkowska in ephemeride, cui titulus "Castra Artis", publici iuris factis Niemczyk narrat se tum ab eo scriptore conspectum esse, a quo prius e Societate expulsus erat. Is scriptor, cuius nomen hic tacebo, ne peccatorum a delatoribus commissorum lustrator videar, statim servos publicos advocavit, qui mendicum arripuerunt et multis calcibus percussum in nosocomium, in quo mente capti curabantur, seu potius torquebantur, mittere volebant. Sed ut illuc mitteretur, prius ad medicum duci debebat, qui eum amentem declararet.

Hic tamen Fortuna Christophoro Niemczyk arrisit. Vigiles enim, qui eum ad medicum trahebant, rustici et parum docti erant, ergo adduxerunt eum ad laryngologum, id est medicum guttur, aures nasumque curantem. Is eos ad feminam medicinae generalis peritam misit. Quae cum audivisset falsum mendicum ante Societatis Scriptorum aedes sedisse, respondit:

Quid tunc? Si sedebat, certe aliquando abiisset. Cur eum huc adduxistis?

Tandem vigiles ab infirmaria aliqua maligna instructi medicum psychiatriae peritum adire conabantur, sed interea Niemczyk occasione arrepta effugit.

Saepe tamen non ita fortunatus fuit et propter sua Diogeniana facta multos dies in carcere et in nosocomio psychiatrico peregit. Aegre id ferens post aliquot annos decrevit abhinc vitam a litteris separare et ab insolitis actibus desistere. Nihilominus tamen miserrime vivebat, non solum a communistis, sed etiam ab aliis scriptoribus et pictoribus neglectus atque spretus. Sed ante mortem magnopere gavisus est, cum rescivisset suum opus magnum, librum Meretrix et pulli appellatum, quem in Polonia edere numquam potuisset, in Francogallia impressum iri.

Nicolaus Simonides

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae