Annus
2 0 0 6


De Iosephula Baker (1906-1975)

De Iosephula Baker (1906-1975)

Inter cantrices et saltatrices, quae annis vigesimis et trigesimis praeteriti saeculi primas egerunt, locum eminentem sibi comparavit Iosephula Baker, quae die tertio m. Iun. a. 1906 ex parentibus pauperrimis- matre Carola nigri coloris, albi patre Eduardo Carson- et misero in vico Missurianae urbis Sancti Ludovici nata erat. Puerili cum esset aetate Iosephula variis in domibus velut famula et puerorum gubernatrix servire coepit. Deinde puella cauponaria fuit et, post breve matrimonium cum Villelmo Wells, ipsam duxit uxorem Villelmus Baker, a quo nomen gentilicium illa accepit. Anno 1921 quandam in scaenicam societatem adscita est sicut vestificarum adiutrix, dum sperat fore ut serius ocius partem actura sit meliorem. Anno 1925 unâ cum illius societatis participibus Lutetiam Parisiorum se contulit Iosephula et in histrionali nigrorum spectaculo pedetemptim primas agere coepit atque in dies famam et laudem adepta est: cantabat ac nuda vel abdomine bananis sive arieris oscillantibus leviter obducto admirationem cuilibet spectatori iniciebat:

<http://tinyurl.com/ozuy5>

Brevi eam, quae in celebrioribus theatris Parisiensibus se exhibebat, 'Venerem nigram' omnes vocarunt. Anno 1930 cantiunculam 'Mihi sunt duo amores' intitulatam canere coepit Iosephula, pagum suum memorans ac praecipue Lutetiam, maxime postquam Ioannem Lion, civem Francogallum, sicut tertium maritum elegerat et hoc matrimonio ius civitatis adquisivit. Interea alios amores ipsa, quae ardenti animo praedita erat, non recusavit et in scaena atque in vita per aliquot annos forti vinculo coniuncta est cum Alberto Spadolini (n. Anconae a. 1907- m. Lutetiae a. 1972), pictore, choreographo, saltatore peritissimo, cui natura corpus dederat pulcherrimum. Andreas Rivollet, qui "De multiplici Iosephulae Baker vita" librum scripsit (apud Arthaud, Grénoble, 1935), multa de Spadolini, quem Parisienses 'Spadň' vocitarunt, rettulit. Cui tamen amori nocuit- ut quidam tradiderunt- exhibitio quaedam, quam Londinii fecerunt Iosephula et Albertus: huic mirum in modum saltanti plauserunt spectatores Londinienses, at illam sibilarunt. Discidium, quod eorum vitas separaverat, solum bello altero confecto sanatum est. Et bello saeviente Iosephula suas agere partes perrexit, omnibus favens inceptis ad Francogallos, qui ob cladem bellicam perpessam Germanis erant obnoxii, tandem liberandos aptioribus. Adeo multa pro compatriotis suis egit haec femina, ut maximo insigne Francogallico 'Legio honoris' nuncupato honestata sit. Attamen non eodem plausu annis quinquagesimis et sexagesimis accepta est ab aliquibus Americanis, quorum animos mentesque etiamtunc praeiudicia phyletica occupabant. Sed contra ista praeiudicia impavide pugnavit Iosephula, quae anno 1963 adfuit celeberrimae acroasi a Martino Luthero King factae, qua ille cum alia tum "Est in optatis meis" dixit. Praeterea huius feminae animus generosus interdumque nimis magnificus etiam ex eo patet, quod duodecim pueros variis in orbis regionibus natos adoptavit eosque suis sumptibus vetere in castello aluit ac bene instituendos curavit. Atque in quibusdam spectaculis cinematographicis artem canendi et saltandi suam patefecit Iosephula velut in pellicula c. t. "Principissa Tam-Tam". Discisso quarto matrimonio, in quod acceperat Iosephum Bouillon, ultimos vitae annos amicali vinculo cum Roberto Brady coniuncta degit Iosephula, quae die 12 Apr. 1975 ob sanguinis fluxum in cerebro mortua est. Funus huius feminae, quae gaudium vivendi mirifice repraesentaverat, complures Parisienses non immerito prosecuti sunt.

Pisauri, die tertio m. Iun. a. 2006.

Scripsit Victorius Ciarrocchi Pisaurensis.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae