Annus
2 0 0 6


Giorgio Napolitano nato il 29 giugno 1925 a Napoli.

Georgius Napolitano

Georgius Napolitano, Neapolitanus nomine et ortu, undecimus praesidens rei publicae Italica factus est, perfecto Caroli Azeglio Ciampi munere septennali.

Neapoli ortus anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto, tragicarum et musicarum artium amans ab adulescentia, iuris periti dignitatem adeptus est. Sed amor libertatis litteris maior fuit: altero bello mundano furente, regimine fascistico imperante, gregem communisticum antifascisticum condidit, ut patriae copiis nazisticis occupatae armis libertatem restitueret. Bello perfecto, factionis comministicae Italicae (PCI) assecla factus est, cuius summus rector in provinciis Neapolis et Saticulae (Caserta) fuit. Quod officium tam diligenter absolvit, ut nondum triginta annos natus senatus inferioris legatus fieret. Paulo post (1956) in partis communisticae summum conventum, anno vero millesimo nongentesimo septuagesimo sexto in partis eiusdem consilium dirigens delectus est, ubi tum de rebus oeconomicis cum de rebus exteris operam dedit. Anno millesimo nongentesimo undenonagesimo senatum Europaeum iniit, unde post triennium Romam rediit ut primum praesidentis senatus inferioris, deinde ministri rebus internis addicti munus absolveret. Iterum senatoris Europaei munere ab anno undebismillesimo usque ad bismillesimum quartum functus est. Anno bismillesimo quinto senator honoris causa a rei publicae praesidente Carolo Azeglio Ciampi factus est, quod munus quinque bene meritis civibus usque ad diem supremum more Italico tribuitur.

Discipulus fuit Georgii Amendola, qui inter maximos aedificatores democratiae Italicae et partis communisticae reputatur: ubi se ut "reformatorem" gessit, etiam temporibus acribus, quibus - ipse commemorat - verbum illud apud communistas quasi iniuria habebatur. Opinio eius in disputationibus politicis ea fuit, viam reformationum tantum unitatem cunctarum partium sinistrarum restituturam esse, solitudine maximae factionis laevae perfracta et foedere cum partibus socialibus democraticis totius Europae sancito. Desiderium Europae unitae eum iam diu vehementer movit.

Diligentissimus et regularum observantissimus Napolitano ab omnibus habetur, necnon rectae linguae Italicae studiosus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae