Annus
2 0 0 6


Caelestis, Eichenseer, Collectanea usui linguae Latinae dicata, Bibliotheca Latina, tom. III, Saraviponti: Societas Latina. 1999. – pp. 520.

Latinitas – Christianitas – humanitas – Latinitatem iam mortuam esse fortasse sentiant soli homines, qui revera neque Christianitati neque humanitati multum tribuere viedeantur. Illa sententia breviter auctoris nucleum ideae comprehendit, qui in coniunctione inseparabili illarum trium rerum consistit. Liber eius satis amplus precipue aspectum linguisticum exhibet, i.e. condicionem linguae Latinae hodiernam, quae necessario sit pars illius "triplicitatis integralis".

In initio vero considerationis normam Latinitatis explicari oportet, sed prius problema quoddam solvendum, quod ad consensum de conformitate linguae adhibendae atque de formā sermonis hodierni attinet, magni momenti est. Exemplum optimum Latinitatis sermo Romanus aetatis “classicae” esse videtur, nam “inter omnes [rei peritos] quidem constat Ciceronem et Caesarem esse quasi culmen … [et] fastigium totīus Latinitatis” (p. 26), unde nullam aliam normam valere liceat: "Non est norma Latinitatis … mediaevalitas vel aetas ‹humanismi› vel ‹posthumanismi›" (p. 442). Illis verbis clare explicatur Latinitati ecclesiasticae vel catholicae, quae dicuntur, illam normam observandam esse, quamquam sermo vulgus, i.e. simplex, iam in Vulgatā (versio Latina sanctae scripturae primo a Hieronymo edita) exhibitus, magis magisque in scripturas ecclesiasticas (homilias, epistulas) infundebatur. Norma autem classica praeter pronuntiationem potissimum ad formam grammaticam et stilisticam spectat. Sed falsum esset asseverare linguam Latinam iam aetate aureā vel classicā, quod pertinet ad verba, omnino completam fuisse; ita ex. gr. doctrinam nomenclationis vel “terminologiae”, cui impedimenta a normā nequaquam data sint, continuo supplere opus est. Ceterum iam Cicero pro verbis novis in thesaurum excipiendis locutus est: "‹Rebus novis nova imponenda sunt nomina›" (p. 73; [Cicero, De natura deorum]). Tamen Eichenseer monet, ne in thesaurum significationes locutionesve novas usui Latino peregrinas et quasi barbaras, quae in linguis vernaculis his temporibus ab omnibus partibus locum obtineant et quae ad linguae depravationem ducant, introducamus: "Ne inferamus in sermonem Latinum ‹Italianismos› vel ‹Gallicismos› vel ‹Germanismos› vel ‹Anglicismos› vel ‹Americanismos› vel alios idiotismos…" (p. 38). Vim terminorum ex exemplis excelentissimorum latinistarum classicorum et Christianorum demonstrans explanansve et partim novos quosdam terminos (praecipue ex disciplinis technicis et machinalibus sumptos) inferans auctor diligentiā mirabili normam Latinitatis ad effectum adducit. Cui programati īdem secundam partem valde amplam collectionis suae adiungit.

Alterā ex parte auctor conatur conexum inter Latinitatem et Christianitatem in fundamento “linguistico” illustrare, cum nonnulla verba novum amplioremque sensum contextū Christiano effectum acceperint. Conexus inter Christianitatem et Latinitatem iam in Palaestinā tempore Iesu originem habet, ubi tunc revera Latinus usus vivus in viis domibusque inveniebatur; lingua Latina (iuxta Graecā) in principio ecclesiae omnium Christianorum (et tum ecclesiae Romanae) in Europā et extra eandem principalis facta est. Religio Christiana et lingua Latina cultum civilem vel humanum non solum orbi occidentali intulerunt, sed eaedem etiam Europam orientalem (populos Slavos) comprehendunt. Primum “reformatio”, sed praecipue aetas “industrialis” unā cum progressu “technologico” (aetas "electronica") in causa erant, quod decrementum huius linguae sicut partim ecclesiae catholicae accelerabatur. Crisim Christianitatis, praesertim vero ecclesiae catholicae in Europā “vetere”, auctor cognoscit ex statu deteriore mysterii paschalis atque ex eius sequela, id est depositione usūs linguae Latinae, quae post Concilium Vaticanum Secundum in cultu divino celebrando facta est, quae res erat fatalis pro consuetudine fidelium; ex "exemplo [quodammodo] deplorabili ecclesiae catholicae" (p. 113) sequitur, quod ipsa vita Latinitatis irrevocabiliter extingui videatur (cf. ibid.).

Sub tertio aspectu conexus Christianitatis et humanitatis tamquam sub fundamento linguistico petitur. Hic non anályses linguisticae exhibentur, sed subtiles sententiae et termini nobilissimorum humanistarum Christianorum, velut Augustini, Hieronymi, Erasmi, Comenii (Komenský), Iohannis XXIII, eqs., indicuntur et exemplificantur cum nonnullis citationibus ex fontibus selectis. Iisdem et multis aliis satis monstratur latiores areas culūs humani, disciplinas scientiarum et religionem Christianam a Latinistis usque ad tempus nostrum cultas esse. Quin etiam ab aliis, qui muneris politicis fungebantur (ex. gr. lingua Latina in Hungarico parlamento officialiter usque ad medium saeculum undevicesimum in usu erat) vel ab officialibus (ex. gr. in Russiā per sanctum decretum Petri Magni) usus vivus Latinitatis in scribendo et loquendo postulabatur. Christianitatis et culūs civilis Europaei nexus longo tempore artē coniunctus nunc tamen fluctibus (maxime Americanis septentrionalibus), qui sunt) religioni et humanae rationi, oeconomiae (sensu οικο-νομία: ordo vitae domesticae) et sociali vitae alieni, inundatur. Id in areā quoque linguisticā perspicuum fit, velut in singulis diebus septimanae enumerandis: sábbatum sit paenultimus dies septimanae et dies domínicus ultimus; id "contra consuetudinem Christianorum, …publice negotiatores constituunt, iste logistae oeconomici primum diem septimanae secundum artem logisticam esse diem lunae" (p. 219). Tamen vis oeconomica non tam ipsam linguam quam ipsum hominem pervertit, eum servituti pecuniariae subiciens et in vicula alienationis velut illibertatis metalis atque moralis coniciens. Alium exemplum, quod spectat ad deficientem integritatem hominis et quodammodo cultūs civilis, auctor videt in more, quo “iucunda” et etymologice “suspecta” nomina personalia infantibus induntur, quamquam Iudeo-christiana monumenta litterarum struem sibi propriorum nominum afferant: Gabriel ("robustus" Dei), Michael ("quis ut Deus"), Raphael ("medicina Dei") eqs. (cf. pp. 474–483).

Contextum inter Latinitatem, Christianitatem humanitatemque Iohannes XXIII excellenter explicat: "‹Cum … [sensu: Latinitatis studiis et aliis eius generis disciplinis] in animo id insideat, quod magis naturā et dignitate hominum dignum sit, ardentius acquirendum est id, quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae quae fabricantur machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant›" (p. 176; [AAS 54/1962]).

Ad hoc auctor per occasionem auctor convertit animum sub tribus aspectibus, qui Europaeis hodiernis ex oculis evanescere viedentur: nam quod primo Latinitas non modo in Europā coleretur, sed etiam in Africā nuncupatā Romanā multi illustres latinistae, velut Apuleius, Arnobius, Augustinus et alii, vivebant et operabantur, secundo quod in fundamento linguae Latinae universalitas cultūs et humanitatis crescit et etiam scientiarum, quae universalitas remedium semper efficax contra (saevos) "nationalismos" esset, tertio Latinitas essentialiter amicitiam inter multos populos Europaeos adiuvit et adiuvat. Eichenseer nequaquam affirmat Latinitatem unitatem Europae confecturam iri, sed censet amicitiam et societatem, quae fundamentum in linguā Latinā communicativā habent, “melius ad unionem Europaeam habiles” (p. 33) esse et fore.

In hōc libro nulla commentatio “systematica” de triplicitate integrali praebetur. Auctoris intentio multo magis in eo consistit, ut Europaeis denuo eorum genuinas radices historico-linguisticas ante oculos ponat. Insuper ipse invitat ad studium linguae Latinae et offert subsidium, quo homine ex vinculis commercii lucrosi eripiantur, et dat antidotum contra cultum pseudo-popularem, propugnans fundamntales valores traditionis Europaeae, qui cognitionis rationi prioprii habilesve sunt. Modum vero, quo iidem ad effectum adducuntur ipse videt in Latinitate (re-)viviscenda.

[Textus primum divulgatus est in fasciculo "Vocis Latinae" 161/2005]

Scripsit Adalbertus M. Lodziensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae