Annus
2 0 0 6


05

Melanosuchus (Il caimano)

Italia - MMVI

Produxerunt: Sacher Film, Bac Films, Stephan Films, France 3 Cinema, Wild Bunch, Canal +, Cinecinema

Distribuit: Sacher Distribuzione

Direxit: Ioannes Moretti

Comoediam agunt: Silvius Orlando (Brunus Bonomo), Margarita Buy (Paola), Jasmina Trinca (Teresa), MichaŽl Placido (Marco Pulci), Helios De Capitani (Berlusconi), Iulianus Montaldo (cinematum auctor Franco), Ioannes Moretti (Berlusconi), Jerzy Stuhr (Polonus Sturovsky), Ludovica De Santis (scriba Bonomo), Anna Bonaiuto (iudex requirens)
Scripserunt: Ioannes Moretti, Heidrun Schleef
In scaenam traduxerunt: Ioannes Moretti, Franciscus Piccolo, Friderica Pontremoli
Imagines curavit: Arnaldus Catinari
Musicam composuit: Franciscus Piersanti
Scaenas curavit: Ioannes Carolus Basili

Ioannes Moretti, praeclarus cinematum auctor Romanus, cuius opera saepe Italicos illos, qui sinistris factionibus favent, coŽgit ut sese de ratione et significatione opinionum suarum interrogarent, pelliculam novam de Silvio Berlusconi paulo ante suffragia, quae ipsum ut moderatorem summum confirmabunt aut e sella abigent, edere voluit: in Italia multi operam anxie exspectabant, ut adiutorium extremum laevae factioni ad victoriam in comitiis consequendam.

Omnes, qui libellum comitialem providerant, labor (cuius narratio usque ad publicam visionem accurate recondita mansit) deludet: nam animosus et obstinatus cinematum productor (optimus Silvius Orlando) primas partes agit, qui magno cum labore pelliculam de Silvio Berlusconi, a tirone imperita Theresia confectam, in scaenam agere conatur, cum aere alieno, cum infidis histrionibus et amicis, cum muliere se deserenti, cum difficultatibus denique omnibus acriter repugnans. Nomen pelliculae agendae est "Melanosuchus" (Il caimano), ferus crocodilus Americae cui ab initio narrationis Berlusconi comparatur. Brevissima ergo opera fiet, de iudicum sententia in superbum et arrogantem Berlusconi, ab Ioanne Moretti ipso - qui Romane non Langobarde loquitur - acto.

"Opus non est pellicula filmica de Berlusconi: nam omnes, qui intelligere voluerunt, iam intellegerunt." inquit Ioannes Moretti ipse cinemate nuper incepto. Qua re talis est narratio, ut spectatores quid de se Berlusconi dominante evenerit anxie recognoscant: amicitia deluditur, fides coniugalis sine causa frangitur, ars pecuniae subdita est, omnes et omnia peiora paulatim effecta sunt. Nam non quinque tantum verum triginta annos regnavit Berlusconi, a die quo subitus imber divitiarum in eum (unde?) descendit eiusque palatia televisiones mercis propagatio vitam civium Italorum pervadere coeperunt.

Non desunt imagines auctoris iamdiu propriae: criticus gastronomicus irascitur, quod in oryza Portorici more confecta desint olivae, dein palinuris (lobster) cruente punitur; Brunus musicam Hšndelianam interrumpit, ut mulierem interroget cur se derelinquere statuerit; Berlusconi, a Moretti ipso actus, contemptionem suam erga iudices et leges sollemni oratione proclamat: quae omnia aestimatores Moretti magnopere delectabunt. Haud facile iis, qui in Italia non vivunt: sed de ipsa eiusque incolis forsitan quivis aliquid intelleget, ut Polonus Sturovsky, qui in "Italiolam" saepe in pellicula irridet.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae