Annus
2 0 0 6


Summarium

Se ipsum cum ei e diabolo in sanctum commutare contigisset, omnes nunc oves nigras in ovile Domini redigere conatur Robertus Tekieli, consanguineus meus licet non valde propinquus, notus olim (1990) dictione: Procul me, Deus, tene a catholicis! Nunc se cum sancto Andrea Bobola martyro illo una cenasse creditur similesque nugas per spatium quinque paginarum "Lampadis" mensis Octobris lectoribus praebet. At fatetur sanctus Augustinus aetatis nostrae cum sibi similibus "coniurationem pacificam" parant, Catilinianis nunc silentibus momentumque temporis exspectantibus, qua re peracta meliores omnes reddamur, at saltem nos Poloni, gens illa sacra. Nuper tamen acta hebdomadalia "Ozon" inscripta contigit iis intercipere ibique, quasi in aggere Sanctae Trinitatis castra posuerunt at stationem quandam televisificam acquirendam nunc famelici spectant. Sub vexillo sancti Maximiliani Kolbe pugnare cogitat Tekilei, qui sanctus prater quod antisemita maximus erat, vitam mortemque sanctissime ac fortiter degit. Alibi dicit Tekieli omnes magnos poetas Polonorum (Norwid, Słowacki, Mickiewicz) mortem coluisse, dum omnes re vera magnos mundi (Dante, Shakespeare, Homerus) vitam. Insuper queritur Loyola ille alter de... arte ipsa televisifica, nam dicit tanta crudelitate (ex albo hausta) imbuti non possunt parvuli nostri bona sub aegide crescere. Forsan ergo televisio sit omnino tollenda, iconoclasmus quidem, mentem ad libros legendos ducens introducendus? Quali tamen tunc telo satana e cordis mentibusque nostris expellas, o redactor morum?

Aliter in "Lampade" res non-semper-tantopere-pudicae. Lesculus Janerka cantor ille atheus (quia angelus protector alas niveas ei donum dare nequivit) 53 annorum (iuvenis, Lapidibus Volventibus comparatus) percontatus, quasi morti os ad os obstans, de vita sua narrat pueritiaque difficillima (a patre saepissime vapulabatur). Ne in Horologiarii Maximi praesentiam credere vult Janerka, certe in Orcum destinabitur. Qua re tamen valde gaudeo, nam musica eius mihi placet, certe et ibi placebit.

Quid porro? Percontatio longa scriptoris femininae Croatae (nunc Amstelodamiae vitam degit) Dubravka (Silvestra) Ugresić, de qua nihil iudicare audeo, non satis enim rerum ad Croatiam mulieresque huius terrae spectantium peritum me sentio. Una tamen percontatorum (percontatricium? ambo puellae), Anna scilicet Dziewit, perpulchra vero lingua (Polona illa vulga, sed pulchra) utitur, quod et aliae symbolae eius duae, quas in eodem fasciculo "Lampadis", lector care, invenies (de horrore urbano in litteris novissimis necnon descriptio itineris Cantoniensis) confirmant. Si hariolari liceret, eam post quinque circa annos scriptorem in patria praeclaram fore dicerem.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae