Annus
2 0 0 6


88

Monacum

(Munich) (USA - anno XXV)

Direxit: Steven Spielberg

Comoediam agunt: Eric Bana (Avner), Daniel Craig (Steve), Geoffrey Rush (Ephraim), Mathieu Kassovitz (Robert), Hanns Zischler (Hans),
Marie-Josťe Croze, Bijan Daneshmand, CiarŠn Hinds, Sharon Alexander, Omar Metwally, Dov Reiser, Ayelet Zorer
Ad comoediam reduxerunt: Steven Spielberg, Tony Kushner, Eric Roth, ex libro anno MCMLXXXIV edito "De ultione" a George Jones confecto narrationem accipientes

In scaenam traduxit: Tony Kushner
Imagines curavit: Janusz Kaminski
Distribuit:UIP
Produxerunt: Amblin Entertainment, Universal Pictures, DreamWorks SKG, The Kennedy/Marshall Company

Pelliculam filmicam spectatoribus nullam intermissionem concedentem nobis proponit Stephanus Spielberg, praeclarus cinematum auctor Americanus, Iudaeae originis. Cinema generis est occultarum explorationum, tales eius modi et habitus; fabula historica narratur de caede cruentissima anno MCMLXXII Monachi, in capite Bavariae, in stadio, ubi Olympia habebantur, a tromocratis Palaestinis gregis "Atri Septembris" appellati perpetrata, quos forte athletae quidam USAe ignari ad fines vici Olympici penetrandos adiuverant. Tum undecim athletae gregis IsraŽliani cruore effuso vitam amiserunt, itemque quinque terroristae aliique duo; frustatim in scaena agitur narratio illa ab initio usque ad finem pelliculae, vim et immanitatem tromocratarum accurate ostendens.

Quid post haec evenerit enarrat pellicula, copiose et libere ex libro ab uno ex protagonistis scripto multa desumens: praesidentem IsraŽlianam Golda Meir cruorem effusum cruore non iure ulciscendum constituisse, quinque sicariis caedis excogitatores occidendi munus committens. Avner, ut dux manipuli, totam Europam cum sociis percurrere incipit, ex obscuris exploratoribus magno pretio locum, ubi suam quaeque victima vitam agit, comperiens. Victimae ordine occiduntur, sed parum periti homicidae saepe alios inviti enecant. Non omnes sicarii supersunt, sed omnem fabulam narrare nolim, ne voluptas spectatoribus auferatur. Tantum postremas imagines commemorare velim, cum dramatis maximus actor Avner, ultionum vanitatis conscius, cum legato regiminis IsraŽliani ante sinum Novi Eboraci acriter disputat: post ambo se extollunt procerae geminae turres, signum novi saeculi feritatis praeterito saeculo caedibus praeparatae.

Pessima cogitat Spielberg de humana natura: nulla facultas est Palaestinis et Iudaeis invicem intellegendi, insuperabilis inter ambos distantia. Vis vim generat, colloquio spatium nullum conceditur, ambo et bonas et malas rationes ferunt: denique effugit Avner, sola illi salus. Praeclarus auctor cinema tale conficere potuit, ut omnibus displiceat: nihilo minus ad praemium Oscar indicatus est.

19/02/2006

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae