Annus
2 0 0 6


Roma, 1 III 2005

ISIDORUS HISPANOROMANUS

Severiani, Carthaginis Novae patricii filius, natus est Hispali, quo parentes cum filiis natu maioribus – postea sanctis Leandro, Fulgentio, Florentina – anno 554 migraverunt propter imminentem occupationem Gothicam. Mox tamen mortuis parentibus, curam de puero educando et omnimodis prosequendo susceperunt ambo fratres ac soror Florentina sanctimonialis, praesertim vero maximus natu Leander, qui ceterum anno 584 consecratus est episcopus Hispalensis. Probabiliter in eius schola cathedrali Isidorus adulescens profecit in cognoscendis litteris Latinis et Graecis, sed praecipue in assimilanda colendaque Traditione catholica. Adhuc iuvenis navavit operam, ut luculentis expositionibus theologicis conferret ad penitus eliminanda vestigia Ariana inter Gothohispanos, qui paulo ante, sub rege Reccaredo, fidem catholicam confessi erant.

Leandro autem defuncto, Isidorus ad episcopalem sedem Hispalensem invitus quidem, sed instante imprimis rege Reccaredo ac magno etiam cleri populique consensu, anno 600 vergente in 601 assumptus est; quod permagno gaudio factum est papae Gregorio, Leandri amico. Narratu non facile est, quam in obeundo munere fuerit constans, humilis, patiens, misericors, de Christiana disciplina instauranda sollicitus, in eaque verbo et exemplo stabilienda indefessus. Magnopere in Gothohispania vitam promovit monasticam nova condens claustra, sed etiam nonnulla aedificavit collegia studiorum, ubi ipse quoque praelectionibus habendis interdum vacabat. Quo factum est, ut e coetu discipulorum eius prodirent duo futuri sancti episcopi: Ildefonsus Toletanus (hodiernae urbis Toledo) et Braulio Caesaraugustanus (Zaragoza). Tantam vero apud omnes sanctitatis et doctrinae famam adeptus est, ut elapso ab eius obitu vix anno sexto decimo, universum celebre concilium Toletanum anni 652, ipso quoque Ildefonso primate suffragante, Isidorus appellaretur doctor egregius – ad modum praestantissimorum Patrum aetatis antiquae –, catholicae Ecclesiae decus novissimum, in fine saeculorum doctissimus; eumque Braulio non modo papae Gregorio Magno compararet, sed etiam censeret eum erudiendae Gothohispaniae caelitus datum esse loco sancti Iacobi apostoli.

Inter multa opera, quae scripsit Isidorus, variis sub aspectibus eminet liber Etymologiarum sive Originum – absolutus circa annum 630 –, qui appellari potest prima encyclopaedia; nihilque mirum est, quod ille ab illustri E. R. Curtio nominatus est ‘fundamentalis liber Medii aevi’. Opera eius adeo promoverunt catholicam doctrinam ac disciplinam, ut sanctus Leo IV papa ad episcopos Angliae non dubitaret scribere, quemadmodum Hieronymi et Augustini, ita Isidori dicta esse retinenda, ubi inusitatum evenisset negotium, quod per canones minime posset ordinari.

Corpus eius inter Leandrum fratrem et Florentinam sororem, ut ipse mandaverat primo conditum, primus regionum Castellae et Leonis rex (Castilla et León), ab Eneto Arabo regnante Hispali magno pretio redemptum transtulit Legionem, ubi in eius honorem celebre templum elevatum est.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae