Annus
2 0 0 6


57

De Sylvia Beach et perdita aetate

Noel Riley Fitch, magistra Universitatis Californiae Meridionalis, scriptorum Lutetiae Parisiorum frequentium incipiente saeculo vicesimo studiosa, anno praeterito hunc vividum et doctum librum de Sylvia Beach edidit, quem in Italicam linguam conversum libenter perlegi.

Quis fuit Sylvia Beach? Cuius quamvis nomen fere omnibus obscurum sit, eius labore et amore litterarum omnes ignari usi sumus. Filia fuit pastoris Presbyteriani in Maryland orta et in civitatibus USAe ad Orientem vergentibus adulta facta: anno MCMXVI, dum in Europa primum bellum mundanum furit, Lutetiae diurnaria frustra fieri conatur. Cum autem Hadrianam (Adrienne) Monnier, bibliopolam Francogallicam, cognovit, parvam tabernam librariam Lutetiae condidit, ut libros scriptorum Britannorum et Americanorum, illo tempore in Europa rarissimos, venum daret: cui tabernae nomen tribuit "Shakespeare and Company". Primum scriptores Francogallici, exempli gratia Aragon, Gide et Larbaud, discipulique Universitatis Sorbonae novum locum frequentarunt, postea scriptores Americani verbi gratia Gertrude Stein, Ezra Pound et Ernest Hemingway, necnon musicae auctores et poŽtae. Parva taberna Sylviae Beach mox cunae culturae Europeae et Americanae facta est, sollicitudine et amore litterarum dominae indefessae eiusque amicae Hadrianae.

Sed longe ditissima et accuratissima, necnon lectoribus iucunda, est narratio amicitiae Sylviae cum Jacobo (James) Joyce, clarissimo scriptore Hibernico. Cuius opus maximum "Ulysses" ipse edere nullo modo antea potuerat, quod nullus editor librum tam singularem et licentiosum dignum divulgatione putavisset. Sylvia Beach, vehementi admiratione auctoris Hibernici acta, opus ipsa edere constituit, pecuniam mutuam saepe prodigo et levi amico dans - cuius minima pars tantum serius restituta est - et partes obscenissimas, quas puellis dactylographis tradere dedeceret, ipsa a paginis manu scriptis transcribens.

Bello mundano secundo difficilior vita Sylviae fuit: cuius taberna a militibus nazistis occupantibus clausa est ipsaque domina captiva per menses nonnullos detenta est, quamvis, ut civis Americae Civitatum Unitarum, numquam in vitae periculo esset. Post bellum secundum mundanum quietior vita esse potuerat: ab omnibus enim recognita sunt bene facta duarum mulierum, quae locum conveniendi et invicem cognoscendi litteratis et doctis aetatis suae praebuissent et facultatem uni ex maximis auctoribus, qui litteras saeculi vicesimi radicitus renovasset, opus mirum et arduum contra ceterorum opinionem edendi obtulissent. Sed Hadriana, gravis morbi dolorem non tolerans, anno MCMLV sibi ipsa vitam conscivit. Ita Sylvia maestissime postremos annos egit, usque ad annum mortis suae MCMLXII.

Librum hunc amantibus Iacobi Joyce (ut ego sum) et Lutetiae Parisiorum commendo, quamvis accuratissimae descriptionis etiam minimorum factorum interdum me pertaesum sit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae