Annus
2 0 0 6


Summarium

Materias varias, quas inhaurire oblectamenti causa homines solebant solentque, describit in suo „Tractatu delirico-daemonico" Conradus T. Lewandowski, alibi auctor fabularum ficticiarum bene notus. Permultae, edepol, sunt substantiae, quibus ad voluptatem duci possumus! Glicolum, aether (vel potius quod hodie ‘aether’ dicitur et a medicis adhibitur ad laborantes ante chirurgiam soporandos), carbo disulphurata ("cogitationis cursum" efficiens), petroleum (quo intestinis adhibito maxime mobiles et autoraedae et homines fiant), deinde hydrargyrum, deine manganium, deinde berylium, phosphorus albus, carbo oxidatus (ad psychopatiam morbumque Parkinson ducens), psylocybina (memoriam rerum veterum meliorem per breve tempus reddens), fungus muscarius, mescalina etc. etc. Ex effectu inhauriendi supradictarum materiarum - qui effectus aut euphoricus aut pessimus esse potest, tertium non datur – concludit Lewandowski... et coelum et infernum exstare! Maxime omnium contemnit auctor usum alcoholis, quae substantia in infernum tantum bibulum duci possit (schizophrenici boni cum Deo angelisque epulantur, dum alcoholici degenerati prope portam infernalem versantur - scribit). Quod mihi mirissimum vero videtur, nam saepissime ebriatus hilarem at non tristem me invenio, interdum quoque ad caelestes ipsos colloquens. Fortasse tamen Lewandowski spiritu vini inflatus omnino aliter se tenet.

Praeter "Tractatum" Lewandowski... nugae nugarum et denuo nugae, patet tempus aestivum non bene cerebra hominum alere. Percontatio Isabellae Filipiak, ex qua invenimus eam nunc in civitate Californiae Americanorum vitam degere auramque ibi bonam esse. Percontatio cantorum gregis “Świetliki” (Cicindelae), qui nunc sunt Martinus Świetlicki, Gregorius Dyduch & Boguslaus Linda (aliter ut histrio notus, a puellulis terrae valde amatus), quique tresviri discum carminum modo in lucem ediderunt, "Las putas melancholicas" (Umbrosa scorta) intitulatum. Quibus in carminibus, quoad coniici ex percontatione potest, praesertim laus senectutis sybariticae sonat.

Porro Evae Wójtowicz commentarium de rationibus aestheticis nomine lo-fi notis sive de arte veterum mediorum ab artificibus utendi. Res fortasse bona, sed nimis scientifice exarata, meo saltem cerebro maxima ex parte intangibilis. Praeter fortasse spiritum generalem commentarii, qui inventum meum veterem corroborare videatur, inventum scilicet computatra hodierna non multo plus evolutionis profectum monstrare, quam antiquorum styli tabellaeque ceratae.

Si quis scire velit, cur catholici scriptores boni rarissime, at homines aliorum filorum fidei Christianae (necnon Iudaei, Tartari etc.) saepissime, fieri possint, adeat symbolam Thomae Piątek, cui titulus "Benevolentia et inspiratio sive cur litteratura religiosa tam saepe spe relicta sit". Ubi enumerat auctor omnes scriptores Polonos non-catholicos (at in arte genealogiam perscrutandi fascistis certe par putaretur), cuius catalogi in finem modice suum (protestans enim est) nomen ponit. Dicerem plus, sed ne in forum ab illo vocarer timerem. Iudicate, lectores, ipsi.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae