Annus
2 0 0 6


Kyneti Walsh ex bovariis ungulis ius

Ius ex bovariis ungulis


Sapidissimum jus ex bovariis ungulis et hilis intestinisve

1. In ollam pressariam pones sedecim uncias ungulae in partibus a lanio serra mechanica sectae.  Partes aqua cooperies et coques sub pressione dimidiam horam ita ut molles fieri incipiant.  Sed cavendum est ne cullinam deruas nam hoc semper periculum est cum tales ollae adhibeantur!

2. Partibus ungulae partim coctis, ollae addi eadem quantitatem hilarum in partibus cultro sectarum.  Nunc quoque tibi sunt addenda prima holerum: quae sunt decem lycopersica romana, una caepa magna bene caesa satisque allii.

3. Omnibus alteram dimidiam horam coctis, caute remove ollae tegumen ut addantur reliqua holera et herbae tenues.  Quae sunt cucurbitae cuiuslibet generis (sed sint firmae), carotae, folia coriandri et folia viridia variorum generum.

4. Nunc omnia coques dum suavissima fiant.

5. Si velis jus coctum sale pepere seminis cuminis contritis et foliis basiliscae condere possis.
Potes autem condimentis Aethiopicis uti; imprimis illum quod "berbere" noncupatur.

Scripsit Kynetus Walsh Washingtoniensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae