Annus
2 0 0 6


Kronborg Castle in Elsinore,

De castro Kronburgi

Daniae clarissimum castrum Kronburgi in Helsinor, ad fretum Oresund situm, oram Suetiae proximam severe aspicere videtur: vallo, stationibus necnon fossa aqua plena etiam nunc circumdatum, ne usus militaris obliviscatur, tabulas pictas et supellectilem saeculis XVI et XVII confectas, sacrarium Lutheranum mirum et statuam Holgeri, Danorum herois antiqui, continet periegetisque unde unde venientibus ostendit.

Exstructum est castrum decem annorum spatio ab anno MDLXXV a Frederico II Danorum rege, qui post diuturnum bellum regno Suetorum illatum novum castellum fretum angustum invigilans aedificare constituit, ut prosperitas populi in saecula servaretur. Hodie non tantum sumptuosa cubicula regis et Sophiae Mecklenburgi reginae admirantur periegetae, sed etiam amplissimam aulam magnis conventibus et saltationibus dicatam. Anno MDLXXX rex Fredericus quadraginta tapetia parietibus suspendenda contexi iussit, ut progeniem Danorum regum celebraret: quae ibi nunc aspicere possis (unum in adposita imagine). Rex contra Suetorum Ericus XIV, qui plures maiores suos usque ad NoŽ item contextos ostendere voluerat, quattuor tantum tapetia confecit, pacifico certamine devictus. Summus animi motus in pueris castellum Kronburgi visitantibus in fictis domibus (Anglice: casemates) excitatur: flexuosus et obscurus labyrinthos sub terra positus usque ad immanem statuam ex lapide herois fabulosi Holgeri Dani ducit, inopinate ad vitam redituri ad patriam periclitantem defendendam.

Celeberrimum castellum habetur, quod poŽta tragicus Wilhelmus Shakespeare ibi narrationem tragoediae quae "Hamletus" appellatur collocavit; quam ob rem circiter duo centena millia ex Dania ac toto orbe quotannis se Helsinor, in parvum vicum insulae Siaellandiae haud longinquum ab Hafnia Daniae regni capite, se conferunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae