Annus
2 0 0 6


IANUARIUS BENEVENTANUS

IANUARIUS BENEVENTANUS

Tempore Christianorum persecutionis Diocletianeae diaconus Beneventanus nomine Sossius deprehensus est. Ad quem visendum in carcere vēnit urbis episcopus Ianuarius comitatus a Festo diacono et lectore Desiderio; qui tamen omnes etiam in vincula coniecti sunt. Ianuarius ad Timotheum illius regionis praesidem perductus est, ubi – eius constantia varie tentata – in ardentem fornacem iactus ita evasit illaesus, ut ne vestem eius vel capillum violaret flamma.

Ideo praeses, accensus iracundiā, corpus Ianuarii iubet usque eo distrahi, quoad nervorum compages artuumque solvantur. Interea vero Festus et Desiderius deprehensi vinctique una cum episcopo ante carrum praesidis pertrahuntur Puteolos (Pozzuoli) et in eundem mittuntur carcerem, ubi detentus est diaconus ille Sossius, sed etiam Proculus item diaconus Beneventanus et duo catholici fideles laici Eutyches et Acutius: omnes propter fidem Christi damnati ad bestias.

Postridie illi in amphitheatro obiciuntur ursis, qui tamen naturalis obliti ferocitatis, se prostrant ad Ianuarii pedes. Quod Timotheus magicis tribuens incantibus, sententiam capitis pronuntiat in discipulos Christi, sed ipse repente captus oculis, orante Ianuario mox lumen recipit; qua re animadversa multi ad Christi fidem convertuntur. Iudex tamen ingratus, nihilo placatior factus beneficio, sed actus in rabiem conversione adstantium ac simul – instar Pilati – veritus persecutoria decreta principum, Ianuarium sociosque iubet gladio percuti.

Corpus episcopi extulerunt propinqui Neapolitani. Quod primum Beneventum, deinde ad Montem Virginis, denique vero Neapolim translatum est et in templo cathedrali conditum, ubi multis miraculis claruit claretque. Inter illa vero eminens consistit in eo, quod Ianuarii sanguis, devote collectus proxime post decollationem et nunc in ampulla aurea servatur concretus, ubi primum eius capiti appositum est, admirandum in modum – qui naturaliter explicari nequit – liquefieri et bullire, perinde ac recens effusus, ad hoc usque tempus quotannis cernitur.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae