Annus
2 0 0 6


De valle templorum Agrigentina

De valle templorum Agrigentina

Cum me hoc anno peragrare non deceat, de itinere meo anno MCMXCV perfecto per Siciliam, pulcherrimam Maris Nostri insulam, aliquid narrare constitui: nam in animo insculpta loca illa visu mirabilia etiam nunc fero, unde plerumque philosophia litterae sapientia antiquorum ortae sunt.

Mediolano cum uxore mea profectus, brevi volatu Catinam (Catania) pervenimus, cuius aŽriportus Ruber Fons appellatus singulariter parvus et sordidus videbatur. Ibi autoraedam pridie conduxeramus, novissimam nigram Volkswagen Polo, fidelem omnium Sicularum peregrinationum sodalem. Prima nostra meta vicus maritimus Puteal (Pozzallo) fuit, ubi amicus quidam indigena domum suam humane praebuerat. Puteal in ora meridionali Siciliae situm est, a saeculo XV horreis amplis exornatum, quo praediorum fructus rure advehebantur ad naves mercatorias onerandas. Inde fere cotidie angustis et deruptis Siciliae viis loca praeclara visitare soliti eramus, quorum pauca tantum commamorare velim.

Mirabilia oppida Motycam (Modica) et Noton (Noto) visimus, quibus instant templa catholica melleo topho saeculo XVIII vergente exstructa, postquam terrae motus anno MDCCLXXXIII totam Siciliam orientalem vehementer quassaverat. Syracusae vero cupiditatem meam Graecorum loca et monumenta admirandi omnino satiaverunt, et Apollinis templi antiquissimi ruderibus et a Vergilio ac Pindaro celebrata fonte Arethusa et theatro amplissimo, ubi quotannis tragicorum versus resonant; neque nos effugit amphitheatrum sub Romanis imperatoribus aedificato.

Splendidissima vero monumentorum omnium reliqua in "Valle templorum" apud Acraganta (Agrigento) fuerunt, magnitudinem et mysteria praeteritorum sacrorum etiam nunc circumfundentes. In imagine hic adposita templum Concordiae admirari potestis: quod, non Concordiae (quod nomen in proxima Romana inscriptione legitur) verum ignoto deo dedicatum, fere integre servatur, quo diutissime Christiani ut templum usi sint. Maximum omnium fuit templum Iovis, cuius nullus amplius murus neu columna extat: ruinae Gigantum dignae animum valde emovent. Perraro magnam aram aspicere licet, ubi etiam hecatombae (id est centenorum boum sacrificia) celebrabantur: ibi aspeximus. Agrigenti etiam domum visere possis, ubi Ludovicus Pirandello scriptor anno MDCCCLXVII natus est: qui praemio Nobel litterarum anno MCMXXXIV donatus est, quod radicitus fabulas tragoedias comoedias scribendi rationem renovasset.

Quis cibaria et dulcia Sicula oblivisci possit? in montibus ovilla et bovina necnon olera, ad mare pisces et cancri, ubilibet frigidum lac amygdalinum, glacies contrita cum malo citreo, offae suave olentes, harundo Sicula (quam in imagine conspicis) ... cuiusvis escae copiosae portiones!

Longinqua est plerisque, sed laborem Trinacria remuneratur!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae