Annus
2 0 0 6


Prodigium: puer ingens in Columbia natus

Puer ingens in Columbia natus

Medico gynaecologo Columbiano Gary Jaspe haud mirum est spatiosam corpore feminam amplum edidisse foetum. Ceterum Claudia Luz Altamiranda, Tolu Columbianorum nata, XXX annorum matrona, -quae quidem fatetur "se saepe vesci piscatum"-, locum obtinuit in annalibus naturae. Huius enim Veneris vespere sancto (16 Apr. an. MMVI) peperit -per caesaream scilicet- amplissimum eorum quos assestrices viderant infantium: duodecim pondera -sive 6.000 gr.- pensatus fuit, et ita robustus est, ut largioribus pannis egeat. Iohannem "Iessum" nominavit eum laetata parens, cuius maritus Jorge Revuelta laetum quoque se esse disseruit, citra beatum tamen: duos filios "ante Iessum" natos, neque opes, neque tectum, neque patronum habentem se cum quadam curarum revolutione alterum suscepisse filium. Pater itaque publicum postulabat subsidium toti soboli suae. Utinam impetret. Interim in Valetudinario Regionali "Sincelejo", cui contigit hunc primo parvum giganta videre, et medici et aegrotantes admiratione inclusi erant.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae