Annus
2 0 0 6


Ex sacerdote reus ad portas perpetui carceris est

Ex sacerdote reus ad portas perpetui carceris est.

Iudicabitur de nece Sororis Margaritae Annae Pahl, quae fuit monacha Christi virgoque obiit annum LXXI aetatis suae agens. Sabbato sancto anni 1980 comperta est sine anima, immo execrabiliter mactata in ipso delubro Valetudinarii Mercy cui operam dabat. Super corpore eius quasi mucronibus violatae atque obtruncatae iniecta erat candida altarium mappa. Altaria ipsa humano sanguine aspersa erant. Vulnera (numero XXX) in collum pectusque victimae inlata visa sunt figurare cruces. Oppidum "Toledo", quod in civitate Ohio situm est, vidit sacrilegam necem summo cum horrore civium, minore tamen admiratione quod iam tum obscuri rumores de venereis sacerdotum ritibus ferebantur. Idcirco qui tum fungebatur officiis Christianis in delubro Mercy, nomine Geraldus Robinson, -sive reverendus Robinson, ut a fidelibus appellabatur-, suspectus fuit. Ambulabat enim circa delubrum quum nex patrata est. Defficientibus autem indiciis, quibus iuste accusaretur, dimissus est. Tum inextricabilis mansura videbatur Margaritae mysteriosa passio. Bono tamen die Decembris anno MMIII gravis epistula vigilibus urbanis est reddita: altera mulier patefaciebat abusus quos ipsa sub religiosis quondam passa fuerat. In eis, quorum mentionem epistula accusatrix agit, Geraldus est. Tum ductus ad custodiam fuit, hodie (17 apr. 2006) iudicandus esse nuntiatur. Infitias it omnia quae imputantur crimina. Accusatores neque de mortuoriis ritibus, quorum sacerdos particeps fuisse videtur, neque de abusionibus venereis addiderunt verbum. Praedicant autem conscium esse necis, quod sanguis altarium consentit guttis compertis in cultro quo iste ad aperiendas epistulas utebatur tempore in illo (1980), quo scelus admissum est. Id quod nunc experimento ADN facto corroborari liceat.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae