Annus
2 0 0 6


16

De planetae Veneris imaginibus

A. d. III Idus Apriles satelles Europaeus "Venus Express" appellatus primas imagines terrae misit ab illo tempore, cum planetam inter omnes nobis proximum circumvolare coepit: polus australis circiter ducentorum milium chiliometrorum intermisso spatio demonstratus est. Studiosi mirati sunt, quidnam obscurus vortex ibi distincte observatus sit.

Satelles artificiosus planetam per quingentos dies, si tempus terrestrium ratione metiaris, circumiturus est, atmosphaeram investigans, quae cellae caldariae effectu subiecta esse putatur: nam gravis Veneris ar, plerumque carbonii dioxido factus, lintei more solis radios retinet, planetae superficiem usque ad aestum CCCCLXVII graduum Celsianorum calefaciens, quo plumbum liquescit.

Studiosi praevidebant polum australem vorticis modo apparere, nam insolitus vortex binis oculis praeditus super polum borealem iam observatus erat; poli tamen australis aspectus parum cognitum erat. "Gyrum non dissimilem ab illo, quem in altero polo novimus, vidimus" ait Horst Uwe Keller, unus ex studiosis, qui comperire cupiunt quomodo vortices illi diu ibidem maneant et unde vim suam obtineant. ESAe (Institutum Europaeum caelo deditum) studiosi visionis nitore et improvisa minimarum partium descriptione obstupuerunt, postquam imagines aspexerunt apparatibus VIRTIS (spectrometrum visibilibus et infrarubris radiis imagines calore observans) et VMC (Veneris imagines referens apparatus) captas, dum satelles sub planeta elliptico motu circumvehitur.

Dimidia pars planetae noctis tenebris obscurata (quam in imagine aspicis) per infrarubrum velamen observata est: in inferiore atmosphaera apparent nubes spirarum modo se circumvolventes, fere LV chiliometra a superficie distantes. Obscurae zonae crebriores nubes demonstrant, lucidae vero subtiliores.

Venus Express per quinquaginta minuta lentius processit, ut planetae gravitatis vi attraheretur: mensibus venientibus circuitus satellitis propior Veneri fiet, ideoque nitidiores et clariores imagines excipientur - hoc quidem censent studiosi, quibus quaestio haec maxime cordi est, cur Venus, Terrae tam similis et forma et magnitudine et materiei natura, tam aliter a planeta nostro commutatum sit.

Hoc scriptum Pauli Rincon in situ interretiali BBC News editum in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae