Annus
2 0 0 6


Germanos Batavosque ingeniosissimos esse

Germanos Batavosque ingeniosissimos esse

Investigatio recens monstrat Germanos Batavosque ingeniosissimos populos Europae esse. Helveti et Austriaci sextum locum tenent; Italos vicinos ingenio non aequant, Francogallos autem longe superant.

Germanos Batavosque „quotientem intelligentiae" (IQ) 107 punctorum habere – paulo maiorem quam Polonos (106 puncta) – patefecit investigatio Universitatis Ulsterianae in Britannia sitae, quam publicaverunt acta diurna „Tempora" („The Times"). Ordine sequuntur Sueti, Itali, Austriaci, Helveti.

Britanni 100 puncta nacti, licet nequaquam inter ingeniosissimos numerandi sint, tamen callidiores sunt quam Francogalli (94 puncta). Ultimos locos tenent Dacoromani, Turci, Serbi.

Caelum frigidum prodesse

Auctor investigationis Richard Lynn putat caelum Europae septentrionalis mediaeque causam maioris ingenii esse: Frigore enim cerebra hominum crevisse.

Credit differentiam ingenii a se inventam etiam explicare, cur Britanni Francogallos saeculis praeteritis saepe bello vicerint: Semper enim vincere adversarios ingeniosiores, nisi quidem – ut Germani secundo bello mundano – numero multo pauciores sint quam hostes. (Non ei in mentem venit cladem Germanorum etiam facilius explicari posse: Illo enim tempore potius insanos quam ingeniosos se praebuisse videntur...) Anno priore Lynn alia investigatione peracta dixit se invenisse viros quinque punctis ingeniosiores esse quam feminas.

Ex "Novis Actis Diurnis Turicensibus" (Neue Zürcher Zeitung – NZZ)

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae