Annus
2 0 0 6


d

BALAENA MONOCEROTICA

Aenigma dentis gigantêi esse solutum

Cuiusnam usûs esset dens tria metra longus, quo insignis est balaena, cui nomen imposuerant Monodontis monocerotis, biologi per longum tempus frustrâ muginaverant. At nuper investigatores Americani invenerunt, monodontes quomodo uterentur dente gigantêo: eodem mensurant aquae qualitates, quae sunt pressio, temperatura, portio salis, eqs.


Monodon: Dentem non esse telum, sed organum sensorium

Monodontes sunt incolae maris mirabiles. In bestiis enim huius speciei balaenarum masculinis unus e dentibus evolutione procedente mutatus est in cornu doloni simile, quod longitudinem habet maximum trium metrorum. De fine huius dentis insoliti investigatores per longum tempus temere tantum muginari poterant. Alii scientistae opinati erant longitudine huius dentis constitui ordinem gradumve auctoritatis monodontôn masculinorum, alii has balaenas dente suo extraordinario perforare stratum maris glaciale, alii fundum maris perfodere, alii pisces praedandos ori praefigere.

At nuper grex scientistarum Americanus invênit dentem monodontis praelongum reverâ esse organum sensorium perquam sensibile. Nam idem dens mirabilis pervaditur decem milionibus viis nervalibus. Quibus coniunguntur partes dentis exteriores cum chordis nervalibus centralibus, quae ducunt in cerebrum.

Monodonte vivo singulîsque monodontôn dentibus praelongîs perquisitîs apparuit systemate dentis sensorio percipi posse temperaturae et pressionis et portionis salinae aliarumque aquae marinae qualitatum mutationes. Scientistae, qui investigant docentque in Universitate Havardianâ et Instituto Smithsoniano et Centro investigationis Paffenbargiano, dixerunt hanc facultatem esse condicionem, sine quâ monodontes vitâ superare non possent.

Fridericus Eichmiller eiusque collegae Paffenbargiani Centri Investigationis scientistae dentes praelongos monodontôn perquisiverant microscopio electronico atque microspectroscopiâ infrarubrâ. Hac perquisitione factum est, ut invenirent structuram dentium insolitam.

Animalia mammalia solent esse instructa dentibus, quorum partes exteriores sint duriores quam interiores. At Eichmiller in colloquio scientistarum Iacobopolitano (Iacobopolis = San Diego) explicavit dentes monodontôn evidenter esse constructos ratione contrariâ. Perscrutatores putant stratîs dentium exterioribus ictûs molliri mitigarîve. Itaque impediri posse, ne frangantur haec organa sensoria, quae sint maximi momenti.

Hanc relationem d.23.m.Dec. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae