Annus
2 0 0 6


09

TUTELA DATORUM

Quae commoda sint pornographiae

Scripsit Holger Dambeck, Latinê reddidit Nicolaus Groß.


Annalee Newitz quaedam diurnaria Americana sentit genus humanum egêre pornographiâ interretiali, quia eâdem fiat liberius. Tutores datorum Germani hanc thesin nequaquam a veritate alienam esse putant.


Actrix pornographica se ostentans: Num fovet libertatem et iura humana?

Ex decenniis feministriae pugnant contra pornographiam. A.1987 Alicia Schwarzer actione suâ promulgatrice, cui titulus erat „PorNO", postulavit, ut imagines pornographicae vetarentur. "Pornographiâ mulieres ita exponuntur, quasi sint homines classis secundae" Schwarzer iterum iterumque declarabat. Pornographiâ periclitari iura mulierum humana, earundemque ius dignitatis libertatisque, integritatem corporalem vitamque.

At 18 annis postea Annalee Newitz diurnaria Americana in periodico, c.t. „Novus scientista" (New Scientist) sententiam affert, quâ Alicia Schwarzer certê vehementer stupefiat. Eadem diurnaria verbis q.s. "Cur omnis nostrum egeat pornographiâ" symbolam suam inscripsit, quasi feministrias vellet provocare.

At reverâ Domina Newitz praeceptrix diurnaria Fundationis Frontalis Electronicae nequaquam vult homines provocare. Eadem duabus paginis explicat, quantum progressum iam fecerit genus humanum ipsâ venere exhibendâ: "Re industriali adultorum" *scopocasetas (orig. Videocassetten) et *scopodiscos (DVDs) celerius inventos et fabricatos esse, similia dici posse de interreti.

Newitzia quidem putat causas commodorum pornographiae esse manifestas: *mediatra (Medien) supra dicta esse exactê accommodata ad consumptum privatum. Homines malle domi spectare pornographica quam in aliquo lupanari sordidulo. Effectu pornographiae homines magis cupere novas rationes technicas.

Quae cogitationes non iam sunt verê novae. Sed Newitzia altius progressa futura vaticinatur. Consumptores pornographiae annis sequentibus magis magisque id curaturos esse, ut in interreti ambularent incogniti. Hodie adhuc omnis ambulatoris interretialis nomen inscriptione suâ electronicâ posse inveniri; situum interretialium possessores colligere posse data personalia, velut mores ambulationis interretialis. At Newitziae persuasum est hoc mutatum iri novis instrumentis nominis celandi inventis.

Exemplum eadem diurnaria affert Tor instrumentum nominis celandi, quod sumptibus Americani exercitûs marini Frontalisque Fundationis Electronicae (Electronic Frontier Foundation = EFF) sit excogitatum fabricatumque. Cum milites praecipuê id studeant, ut perquisitiones in interreti instituant incogniti, illa Fundatio EFF pugnat pro iuribus civium defendendis.

*Anonymitatem interretialem factum iri gratis

"Fient" inquit Newitzia, „instrumenta, quae utilia sint etiam ad libertatem atque iustitiam defendendam". Hunc esse bonum nuntium omnibus dissidentibus politicis iurumque humanorum defensoribus – necnon omnibus, qui nihil velint nisi in interreti ambulare incogniti.

Andreas Pfitzmann autem, Dresdensis vir tutelae datorum peritus, hanc thesin humanitatis a pornographiâ defendendae, qua certe multi provocantur, nequaquam repudiat respuitve: "Haud dicam hanc thesin esse a ratione alienam", idem dixit diurnariis periodici SPIEGEL ONLINE. Si quando multi empturi essent instrumenta nominis celandi commercialia, hoc vaticinium fortasse ad veritatem adductum iri.

In praesenti talia instrumenta non vendi, sed gratis posse adhiberi. Pfitzmann professor disciplinae informaticae bene scit, de qua re loquatur: Universitas technica Dresdensis unâ cum JAP curat administrationem, qua instrumenta creentur interretialis ambulationis anonymae. Sed eos, qui talia adhibeant, adhuc parum paratos esse ad pecuniam solvendam.

"Nobis non est in animo adiuvare consumptores pornographiae", Pfitzmann verbis effert. Eo potius se curare, ut hominibus interrete perlustrantibus, velut quorundam morborum descriptiones quaerentibus, praebeatur tutela datorum", ne eorundem morbi innotescant operarum conductoribus et assecuratoribus aegrotorum.

Administratione Dresdensi praecipuê utuntur ambulatores interretiales Germaniae, Iraniae, Civitatum Unitarum. Eorum in interreti ambulantium nomina eo celantur, quod in locum inscriptionum IT per ambages trans *servitrum JAP factas supponuntur aliae inscriptiones – investigatio reciproca dicitur non iam fieri posse. Pfitzmann concedit inter homines JAP adhibentes esse etiam consumptores pornographiae. „At usus huius systematis pornographicus non est verê omnium frequentissimus."

Hanc relationem d. 9. m.Aug. a.2005 in Speculi Hammaburgensis nuntiis interretialibus inventam Latinê reddidit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae