Annus
2 0 0 6


COQUUS MIRÂ DE CAUSÂ ACCUSATUS

COQUUS MIRÂ DE CAUSÂ ACCUSATUS

Coquo squillam iaculato solvendos esse 10 miliones dolariorum

Advocatus quidam a coquo popinae Iaponicae in Civitate foederali Novi Eboraci sitae postulat, ut familiae cuiusdam convivae solvat 10 miliones dolariorum ad damnum resarciendum. Causam advocatus affert hanc quae sequitur: Coquum eo quod squillam (cancrulum marinum) per popinam iaculatus sit, effecisse, ut conviva moreretur.


Hibachi coquus coram convivis arte suo fungitur

Mineolâ ex urbe – Andreas Ferenzo advocatus coram Civitatis Novi Eboraci iudicibus supremis contendit Ieremiam Colaitem (Jerry Colaitis) ex Longâ Insulâ oriundum illo tempore 43 annos natum luxasse cervîcem, cum capite torquendo evitare voluisset squillam volantem. Colaitem decem mensibus postea m.Nov. a.2001 mortuum esse, cum post sectionem cervicalem exortae essent difficultates valetudinis graviores.

Coqui catenae cauponarum Benihanae cenas solent parare coram convivis. Carolus Connick defensor huius negotiationis concessit cibos parandos interdum iaci per cauponam. Nonnullos convivas, praesertim patres filiosque, oblectari cibis captandis. Hanc captationem esse partem cuiusdam spectaculi.

Defensor dixit coquum certê non iacturum fuisse squillam in Ieremiam, si idem expressis verbis rogavisset, spectaculi ne particeps fieret. Scilicet coquos vitam etiam sustentare corollariis convivarum. Etiamsi coquus revera squillam iaculatus esset in Ieremiam, se non posse animo fingere mortem Ieremiae effectam esse squillis volantibus.

Hanc relationem d. 13. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae