Annus
2 0 0 6


72b

IsraŽl sine acu magnetica

Totus orbis unam ex paucis acubus magneticis Orientis medii amisit: nam discessu Ariel Sharon duodeoctoginta annos nati, aetate provecta affecti, vir gravis momenti evanescet, qui sero publico magistratui se dediderat, post longum spatium temporis bello et furori dicatum. Nemo scit utrum opportunitas an animi mutatio eum - cui cognomen "arieti" fuit - ad res prudentius gerendas impulerit, praesertim ad colonos e Gaza revocandos: sed aliquid animi ita Palaestinis concessum est, usque ad illum diem occupatione fractis. Virum talem sperabant moderatores Europaei et USAe ulterius recessum colonorum perrecturum.

Si haec facere molitus esset, nemo hoc obstupuisset: cui et vita bellatoris audacis ferique et facultas sui a doctrinis dogmatibusque liberandi, vim et dialogum erga Palaestinos exercere concesserunt, consensum latum concivium reddentes. Utrique successioni candidato perdifficile erit Sharon imitari, et Beniamin Netanyahu, cui vis, et Amir Perez, cui dialogus decet; socii contra senis, quibuscum nova factio Kadima appellata exstruebatur, minimum spatium temporis habent ut homines et consilia sibi comparent: quomodo laborista columba Haim Ramon illis, qui extremas opiniones ex Likud secum ferunt, socii fieri possint, sine vinculo inevitabili ab Ariel Sharon creato, qui auctoritate sua favorem totius populi alliciebat, navem solus perducens? In politicis rebus memoriam brevem esse constat. Shimon Peres, qui cum Sharon novam factionem condidit, anno MCMXCVI profligatus est, quamquam anno superiore interfectio ministri primarii laboristae Ytzhak Rabin ingentem animorum motum excitavisset, qui facilem in comitiis habendis victoriam comparaturus esse putabatur: aliquot tamen caedes a grege Hamas perpetratae exitum suffragiorum commutaverunt.

Omnia in IsraŽl incerta erunt, usque ad suffragia mense Martio declinante habenda, quae gravius quam antea factis regionum a Palaestinis habitatis afficientur: quamvis populus IsraŽl separatim a Palaestinis nullo pretio soluto finibusque seclusis vitam agere conetur, futura amborum populorum arte conexa sunt, neque auctoritatem Palaestinorum valde laborare spem ullam cuiquam fert. Multo magis communitati mundanae, quae occupationis tantum pretium sine praemio persolvit, duo populi demoniis utriusque non derelinquendi sunt.

Hoc scriptum in actis diurnis Francogallicis "Le Monde" diei VII mensis Ianuarii MMVI editum in Latinam linguam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae