Annus
2 0 0 6


66

De Bolivia renovata

Bolivia Evum Morales praesidem delegit, Indum Americae qui factionem socialisticam (M. A. S.) conducit, ubi congregatae sunt societates operariorum fossorum agricolarum et cocae cultorum: cui maior pars suffragiorum attributa esse reputatur, adversarium dexterae partis Quiroga longe superanti. Nemo umquam in illa infelici natione tam ingentem victoriam in liberis comitiis antehac obtinuerat. Multa in Bolivia abhinc mutabuntur: nam Evus Morales indigenis favet, USAe consiliis adversatur, reclamantem plebem defendit, rei publicae methani et petrolei fodinas reddere in animo habet: cuius victoria proclivitatem ad laevam partem Americae meridionalis confirmat.

Nisi opiniones Evi Morales praesidentis commutabuntur, finis imponetur nimio liberalismo oeconomico: Bolivia renovata orietur. In primis, rei publicae lex suprema partim rescribetur, iura et postulata indigenum accipiens, videlicet Quechua et Aymara, quae gentes numero non potestate praestant. Sed maximi momenti nunc est novum praesidem gubernaculum forti manu tenere, dum haec dirumpentia consilia perficit; namregiones Boliviae orientalis, methano et petroleo divites, secessionem postulare possint: de minima re non agitur, etenim Morales quartus praeses recentissimis triginta mensibus creatus est. Praeterea pleraeque sellae senatus superioris ab adversariis occupantur, officinarum maximarum domini et moderatores USAe consiliis Morales obstabunt. Neque obliviscatur decimam partem divitiarum Boliviae ex USA venire, ut plantationes cocae eradicentur.

Quae via ab Evo Morales ad suprema consilia capienda deligatur - quid de petroleo et methano, quid ad unitatem patriae servandam, quid ad terras pauperibus distribuendam, quid ad iura indigenum tutanda? - hodie nemo scire potest, sed inde novus cursus toti Americae meridionali ostendetur.

Hoc scriptum ex actis diurnis Hispaniae "El Pažs" conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae