Annus
2 0 0 6


CAVE TE UT AMPLECTENTUR

CAVE TE UT AMPLECTENTUR

Australia natus est morbus abhinc annis duobus licetque sequi per interrete youtube.com.

cum Australianus quidam, nomine Iohannes Mann, rediret in ciuitatem Sydney uideretque quemque in aëronauium portu amicum salutantem praeter se, constituit rationem inuenire ut reditus eius tam amoenus fieret quam ceterorum, quibus erant et blandi risus et amplexus et beneuoli uultus.

consilio capto, exiit emptum chartam stylumque in quibus scripsit titulum ‘amplexus gratis’ (free hugs). tunc iter fecit ad frequentem urbis uiam ubi constitit. post quadrantem horae nihil accidit. tandem quidam appropinquauit et simul cum amplectebatur Iohannem dicebat canem eius matutinum mortuum esse. sic enim incepit cursus amplexuum qui iam oras tetigit quattuor mundi partium (uidelicet Israel, Polonia, Brasil, Corea Meridionalis, Ciuitaes Foederatae), denique ad Columbiam uenit in brachiis domini Caesaris Gutiérrez, qui ait: ‘sicut contagio procedit res: ubi quidam audet, alii suum cupiunt amplexum’.

cur hoc faciant, lector beneuole, requiris; audi: ‘ea mente ut omnes sciant quanti sit amplexus nec non gaudio omnibus. hoc est, praecipue, signum in incuriam’ aiunt Columbiani.

scripsit Kesmira Zarur, 3 Dec., anni 2006 in El Tiempo; transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.

Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae