Annus
2 0 0 6


SPIEGEL ONLINE - 30

POLONIUM 210

RADIOACTIVA SUBSTANTIA MORTIFERA

Alexander Litwinenko necatus est polonio numeri 210. Haec substantia hominibus quibusdam tantum sub condicionibus est periculosa et difficillima comparatu – quia, ut affirmant periti, non fabricatur nisi in publicis laboratrinis technices altioris.

Polonium 210 est maximê radioactivum, sed nullos radios emittit nisi alpha-radios. (quod rarissimê fit de isotopiis instabilibus, quale est polonium 210). Aliter ac gamma-radii, qui emittuntur telo nucleari disploso, alpha-particulae inhiberi possunt ipso folio chartae et vix pervadere possunt cutem humanam. Praeter alpha-radios etiam beta-radii constant e particulis, cum gamma-radii – tertium genus radioactivitatis – sunt tales radii electromagnetici, qualis est lux.

Itaque polonium 210 manet relativê innocuum, dummodo non perveniat in corpus. At si eadem substantia degluttitur aut inhalatur aut per vulnus recipitur, organa gravissimê possunt affligi, quia nunc alpha-radii invehuntur in cellulas vivas nec haerent in cellulis stratorum cutis superiorum mortuis.

Quomodo adhibeatur in rebus astronauticis

Polonium 210 periodum habet radioactivam paulo plus 138 (centum duodequadraginta) dierum. Hoc isotopium si dilabitur, enormes quantitates energiae liberantur: Iam uno grammo polonii 210 potentia efficitur 140 wattiorum necnon temperaturae aliquot centum graduum Celsianorum. Itaque polonium 210 adhibitum est calorem in satellitibus efficiendum.

Huius substantiae vestigia exigua in naturâ rerum ubique inveniuntur. At tanta copia, quanta est necessaria ad hominem interficiendum, ab hominibus peritis dicitur non fabricari posse nisi in laboratrinis militaribus aut scientificis. His diebus multi dixerunt idem vix fieri posse nisi auxilio publico – quo factum est, ut post mortem Litwinenkonis theoriae conspirationis (quales dicuntur) vehementer abundant.

Scientistae Britannicae Regiae Societatis Chemiae rettulerunt iam unum microgrammum polonii 210 – quantam copiam aequalem esse granulo pulveris – sufficere ad hominem necandum. Praeterea hanc substantiam lentissimê tantum excerni: Quam circiter per mensem in corpore humano restare; quo fieri posse, ut organa interiora vehementer affligerentur.

Investigatricem polonio esse necatam

Praeterea difficile est confirmare corpus polonio 210 esse contaminatum. Dosis polonii Litwinenkoni imbuta quamvis esset valde magna, medici Londinenses causam morbi paucis demum horis ante mortem invenerunt. Itaque quadam theoria dicuntur homicidae occultare studuisse scelus suum, sed errasse in dosi determinandâ. Litwinenko si post septimanas demum esset a medicis curatus, polonium fortasse non iam esset inventum.

Polonio 210 homines non sôlum celeriter, sed etiam lentissimê posse interfici manifestatum est tragicê: Irena enim Joliot-Curie, filia Mariae Curie, physicae et polonii inventricis, a Iohanne Emsley toxicologo dicitur mortua esse polonio 210. Quam substantiam per negligentiam in laboratrinâ Curianâ esse liberatam, sed Irena Joliot-Curie a.1956 demum mortua est – decennio fere post illud infortunium – effectu leucaemiae.

Hanc relationem d.30.m.Nov.a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae