Annus
2 0 0 6


CADAVERA IGNOTA SACRANTUR

CADAVERA IGNOTA SACRANTUR

quae flumen Magdalena uehit in oras corpora putant prodigiosa.

in oppido Columbiano, nomine Portu Berrío, cum dominus Fabius Echeverry in sepulcreto uacaret errans, prospexit cadauer ubi in sepulturam dabant. erat femina aliena et pulchra. ille maestitia affectus est uidens solitudinem eius. constituit tandem ei sacra facere ut familiari cuidam. mos enim est uicinis huius loci adoptare sibi defunctum ut beneficia reddat hoc modo: munus in aliqua re aut aleae praemium ferre. statum igitur domini Echeverry haud miratus est uespillo, cum plurimi ad dextram uertant ineuntes in coemeterium, ubi quiescunt mortui ignoti, prius quam propinquos salutent. item uicini mercedem uespilloni pollicentur ut nuntiet cadaueris inuentionem ‘orbi’. postea inquirendum est num ei sit familia… sepulto ‘orbo’, in eius possessionem ueniunt in sepulcrum scribendo: "NN selectus".

hoc consilium in mente Fabius noster rediit in sepulcretum ut a defuncta munus postularet, sed iam quidam eum anticipauerat apellans eam Sonia Cadavid. simul animaduertit ceteros defunctos esse selectos. constituit tandem ‘orbam’ partiri cum eo. patronis Soniae duobus, sepulcrum mundissimum omnium est: marmoreus lapis, flores, oleum et –quod mirabilius est– aqua "ut bibat quotienscumque sitiat", quae omnia teguntur capsa uitrea et, ne latrocinetur, sera.

"duo post menses laborem accepi" ait Fabius, "itemque Antonio –quocum ‘orbam’ partitur– dedit 1.2 milliones (US$ 500) per aleam". sed amicus ebrietatis, munus ammisit a Sonia datum; quam ob rem ‘orbum’ nouum exspectat ut postulet potissime crapulam odisse.

hic mos adoptionis defunctorum ortus est abhinc quinque uel sex annos inter bellum intestinum quod gerunt milites sinistrae partis (guerrilla) et mercenarii, unde ueniunt cadauera frequentia aquis fluminis Magdalena uecta.

scripsit Catharina Oquendo, 22 Oct. a. 2006 in ‘El Tiempo’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.

Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae