Annus
2 0 0 6


15

IN OECO SCHOLARI NERVOS AFFLIGI

Ferê secundum quemque magistrum pati minas atque offensiones

Magistri vehementer dolent offensionibus discipulorum verbalibus, immo corporalibus. Hoc inventum est ab investigatoribus Universitatis Friburgensis. Iidem investigaverunt tertium quemque magistrum nimiâ intentione scholari (orig. Schulstress) dolere et aegrotare ex animo.

Ab investigatoribus Friburgensibus inventum est in scholis eruditionis generalis ferê secundum quemque magistrum iam passum esse discipulorum minas atque offensiones. Quadragenas trinas partes centesimas (43%) magistrorum, qui ab investigatoribus interrogati essent, his duodecim mensibus fuisse victimas vehementium invectionum verbalium – praecipuê in scholis principalibus.

Ioachimus Bauer psychotherapeutes dixit magistris imminere discipulos ad vim adhibendam etiam etiamque paratiores. "Quantitate" idem curator animarum inquit „minarum atque violentiae magistris imminente, quae ex hac investigatione apparuerit, graviter sollicitamur". Ioachimus autem praepositus est gregi cuidam sectionis medicinae psychosomaticae et psychotherapiae, qui operatur in clinico universitatis Friburgensis. Idem grex operatorius investigavit, quantis molestiis professionis et valetudinis laborarent magistri. Grex autem Bauerianus interrogavit 950 (nongentos quinquaginta) paedagogos 70 (septuaginta) scholarum principalium et 19 (undeviginti) gymnasiorum, quae sita sunt aut intra aut circa urbem Friburgensem.

Plerumque magistri patiuntur minas et offensiones a discipulis factas. Sed septenas magistrorum centesimas partes (7%) etiam expertas esse possessionem suam personalem a discipulis affligi vel destrui. 1,4 (unam-virgula-quattuor) partes per centum magistrorum factas esse victimas violentiae corporalis. Ioachimus Bauer a relatoribus actorum diurnorum, c.t. „Die Welt" (in editione diei Saturni) interrogatus: "Equidem" inquit „ qui sum medicus, nescio an desisterem a professione meâ, si mihi vi minaretur vicesimus quisque homo patiens a me curandus".

"Professio magistri est professio relationum socialium"

Investigatores rettulerunt inde effici, ut tricenae fere partes magistrorum centesimae (30%) laborarent symptomatibus intentionis nimiae et molestiarum, praesertim insomniis et depressionibus. In causâ esse labores superabundantes, qui a magistris essent exanclandi sine laude aut comprobatione publicâ. Vicenas binas magistrorum partes centesimas (22%) opinari laborem suum parum laudari honestarive. Bauer autem sentit magistros scholares meritos esse meliorem comprobationem honorationemve laboris sui. Oportere, ut finiatur publica magistrorum diffamationem inque eosdem hominum instigationem.

"Magistri" Bauer inquit, „meriti sunt magis aestimari et laudari pro labore ab iisdem exanclato". "Urgentissimê necessarium est, ut labores scholares magis redigantur ad necessitates genuinê humanas." Hoc fieri posse auctis exercitiis athleticis aut creativis – optimê in scholâ diei integri. Sed requiri etiam studia et opera parentium. Bauer dixit oportere ne iidem liberorum educationem relinquantur solis magistris.

Investigatores postulaverunt, ne in magistris instituendis respicerentur solae indigentiae disciplinarum. Magistros futuros instruendos esse etiam faculatate psychologicâ. "Professio magistri" Bauer inquit „est professio relationum socialium. Tamen multi magistri parum sciunt, quomodo efficiantur relationes sociales satis aptae, praesertim, si agitur cum sociis etiam etiamque difficilioribus."

Hanc relationem d.15.m.Iul. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae