Annus
2 0 0 6


30

PORNOBRITANNIA

Interreti quot et quanta insint pornographica

Interrete utrum est bibliotheca scientiae universalis an scrutarium rumusculorum atque quisquiliarum an nihil est nisi priaporum maenadumque fricamentum? De interreti alii aliter sentiunt. Quantum attinet ad res pornographicas, nunc autem veritas cognita est scientificê: Omnia sunt peiora quam vaticinia pessima.

Nihil est, quin insit interreti, sed unâ re interrete superabundat: pornographiâ. Non certum est, quanta sit pornographiae portio omnium interretis oblationum. At verba quaestoria, quibus inhaereat notio venerea, esse frequentiora, quam ut a negotiatoribus ministrationum quaerendi indicentur officialiter, certissimum est. Nam scilicet praepositi commercii interretialis student assequendae famae immaculatae.


Nuditas abundat: Interreti pornographia facta est ubiquitaria.

Venditores rerum pornographicarum interretiales aestimantur quotannis accipere incredibiles 30 miliardas euronum - qui numerus quanti valeat, non intellegitur nisi respectis numerosis oblationibus gratuitis necnon illegitimis. Procul dubio zona interretis pornographica maior est, quam ut verbis fucetur necnon maior, quam ut ignoretur etiam machinis quaestoriis accuratê operantibus. Ex investigatione Nielsenianis apparet dimidiam ferê partem omnium parvulorum Britanniae quamvis rem quaerentes prorsus aliam iam incidisse in pornographiam.

Quod fit facillimê: Quaerenti praenomina qualiacumque mox „Vanessa" aut „Erica" apparebunt denudatae. Pornographia numquam tam generaliter et facile fuit accessibilis quam hodie.

Scilicet facultates adhiberi. Investigatores Nielseniani, qui affirmant se rem perquisivisse ratione repraesentativâ, concludunt vicenas quinas hominum interretis participum partes centesimas consumere pornographiam interretialem. Diurnariis illius "Independent", qui Nielsensianis mandaverant hanc rem investigandam, eadem videbatur tanti esse momenti, ut tractarent parte actorum speciali, cui insererent multas relationes experientiae.

Numeris huius investigationis demoscopicae describitur materia displosiva socialis - aut - ut ita dicamus - cultualis. Nielsen contendit 40% (quadragenas centesimas virorum Britanniae Magnae interrete pervagari pornographiae causâ. At hoc non satis est: Ipsis mulieribus frequentiam pornoscopiae interretialis vehementer exaugeri. His duodecim mensibus numerum Britannarum, quae spectarent pornographiam interretialem, augmento tricenarum partium centenarum facto nunc esse unum milionem et quadringenta milia. Generaliter Magnae Britanniae vagabundos interretiales pornographiâ consumptâ superare ceteros: nusquam mercatum pornographicum interretialem celerius crescere quam hac in terrâ. Iam nunc Britannos pro obscaenis rebus interretialibus quotannis erogare unam et dimidiam miliardas euronum.

E narrationibus, non mensurationibus conclusum est 40% (quadragenas partes centesimas) parium Magnae Britanniae qui adeunt consultores conubiales, referre de problematibus, quae effecta sint pornographiâ interretiali. Cuius consumptio a Philippo Hodson, membro Britannicae Associationis Consultationis atque psychotherapiae, putatur esse satisfactio subsidiaria: pornographiâ consumptâ deminui et rarescere venerem coniugalium. Ex viris pigritiae causâ a venere abstinentibus fieri viros, qui abstinerent omni teneritudine venereâ.

Num computatro operante destruuntur coniugia consortiave amatoria?

Sed pornographia non videtur esse unicum problema, quod interreti efficitur paribus coniugalibus. Duabus iam investigationibus Australianis coniugia consortiave amatoria demonstrantur effectu interretis periclitari. Una ex causis praecipuis: Lusûs amatorii interretiales et „venus cybernetica". Dimidia ferê pars eorum, qui ibi vagantes indicant se esse caelibes solos viventes, reverâ convivunt cum coniugibus nihilque student nisi virtualiter aut realiter moechari. „Infidelitas interretialis" aestimatur iam valere ad quinas partes centesimas omnium causarum divortialium.

Quae efficiantur ex ingenti fluctu pornographiae interretialis, ex annis disputatur, sed sine magno emolumento. Administratoribus interretialibus, quibus nomen est ICANN, ex fine decennii noni saeculi praeteriti iam propositae sunt methodi, quibus discernerentur zonae interretis tutoriae a zonis pornoscopicis. At usque nunc iidem administratores recusaverunt, ne comprobarent tales methodos.

Scaena pornographiae interretialis etiam comprobatur a nonnullis activistis interretialibus et iurum civilium defensoribus: Iidem enim, cum reprobent omnia genera censurae, pornographiam habent pro genere sententiae liberê dicendae, quamvis non optabili, tamen accipiendo. Vituperatores zonarum tutoriarum commendant filtra interim bene operantia, qualia fabricantur ab ICRA. Quorum incommodum: Quis utitur filtris?

Hanc relationem d.30.m.Maii a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae