Annus
2 0 0 6


01

MONSTRUM MARINUM

Architheutis Londinensis

Ante unum tantum mensem Londinenses ex improviso visitati sunt a quadam balaenâ. Nunc autem incolae urbis Britanniae principis iterum stupefiunt incolâ maris ingenti: cephalopode novem ferê metra longo.

Londinio ex urbe – Haec Architheutis dux 8,62 (octo – virgula – sex duo) metra longa, cui Angli nomen imposuerunt blandum "Archie", est una e maximis cephalopodibus, qui umquam sunt captati. Nunc eadem gigantea bestia marina feretur Londinium conceptaculo vitreo bene conservata.

Architheutis, quae exhibetur Londinii: Cephalopodes in museo spectantur.

Contra ac illa balaena, quam per nonnullos dies per Tamesin circumvagatam tutores bestiarum servare frustra conati erant, haec architheutis iam erat mortua, cum mitteretur Londinium. Quae irretita erat a piscatoribus Insularum Falklandicarum ante litus Argentiniae navigantibus.

"Ingentes architheutides" Jon Ablett curator musei inquit „mortuae saepe aut undis marinis aguntur ad litus aut e stomachis physetêrum eximuntur, ut earum corpora soleant inveniri male servata". Itaque architheutidem, quae nunc spectetur Londinii, esse rem rarissimam.

CEPHALOPODES GIGANTEI: MARINI VENATORES DECAPODES

 

Perdifficile fuisse corpus huius monstri conservare. Ablettius diurnariis illius „BBC" Britannicae stationis radiotelevisificae rettulit: "Primum necesse erat eiusdem congelatae glaciem liquefacere, quod factum est spatio quattuor dierum. At problema maximum in eo erat, quod corpus erat crassum, bracchia gracilia. Itaque corpus architheutidis nobis erat frigore privandum, sed attentissimê erat cavendum, ne bracchia putrescerent." Itaque, cum balneassent corpus cephalopodis aquâ, bracchia eiusdem glacie circumdedissent.

Vita architheutidum ingentium adhuc est mysterialis. Biologi enim pauca tantum accuratê sciunt de his cephalopodibus, qui denis bracchiis instructi versantur in abyssis marinis altitudinis 200 aut 1000 metrorum. Mense Septembri demum a.2005 primum contigit, ut architheutides medio in biotopo suo marino cinematographarentur.

Verisimile est architheutides adultas longitudinem habere maximam 15 metrorum, pondus 1000 chiliogrammorum. Sed sunt etiam relationes, quibus dicatur a.1880 in litore Neozelandiae inventa esse architheutis plus 18,50 longa necnon quaedam architheutis monstruosa a.1933 in Novâ Terrâ inventa, quae fertur longitudine fuisse 22 metrorum.

In stomachîs physetêrum architheutides venantium a biologis iam inventae sunt partes architheutidum, e quarum magnitudine concluduntur esse architheutides etiam maiores. Interdum computantur esse tales abyssorum gigantes longitudine 25 metrorum.


Hanc relationem d.01. m.Mart. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:
http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae