Annus
2 0 0 6


sssssss

De inexplicabilibus vulneribus

Medicus Joma Alsaka (quem in imagine aspicis) Gazae maximum nosocomium Alshefa appellatum dirigit: quem rete televisificum Italicum RaiNews24 de inexplicabilibus vulneribus, quibus Palaestini affecti sunt, interrogavit.

"Tales oris plagae videbantur, - inquit - ut victimae vel a propinquis amicisve agnosci non poterant. Interdum iaculorum fragmenta neque oculis neque imaginibus radiographicis comperiebantur sed vulnera tantum. Ustiones etiam gravissimae usque ad ossis superficiem inventa sunt. Iecinora adeo minutim fracta erant, ut maximum fragmentum non amplius trium millimetrorum extenderetur; intestina vulnerata et combusta itemque pulmones, sed nullum fragmentum ex metallo ibi erat. Nullo modo partes illae corporis sanari possunt neque membra restitui: nam non minus quadraginta aegrotantibus membrum aliquod resectum est. Consilium mundanum creandum est, quod summa cum libertate de rebus istis investiget. Nam puto aut phosporo aut armis summa cum vi e longinquo agentes aut radiis LASER exercitum usum esse. Quae arma ubicumque interdicta contra Palaestinos ad experimenta perficienda adhibita sunt."

Diurnariis retis Italici respondit legatus IsraŽlianus in Italia exercitum minime armis legibus ac pactionibus mundanis interdictis uti.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae