Annus
2 0 0 6


Apocalypsis petrolearia denuo actualis

Apocalypsis petrolearia denuo actualis

Timoris novissimi recessionis oeconomicae imminentis causae sunt citissime crescentia pretia fontium energiae necnon ea in crescendo sequentes taxae usurarum putat oeconomiae peritus Karel Jezek, cuius prognosin status rerum oeconomicarum mundanarum modo acta diurna Bohemica "Mlada Fronta DNES" divulgaverunt.

Novissimum bellum inter manum terroristicam Hizbollah et Israheliam exaggeravit pretium dolii crudi generis Brent ultra 78 USD. Haud minoris momenti tamen sit nuntius simul divulgatus summam argentariam Iaponiae taxam principalem fenoris auxisse 0.25 partibus centessimae, eo modo finem ponens rationi "taxae planae", quae ratio ultimis sex annis valebat. Analytici argentarii HSBC idem facturam exspectant summam argentariam Unionis Europaeae iam in proximo conventu 3 Augusti tunc taxa principalis terrarum eurozonae a 2.75% usque ad 3% crescat. At maiores taxae semper fere oeconomiam lentius crescere cogunt.

Rebus ita stantibus parvum etiam phaenomenon inopinatum ad catastrophen oeconomiam mundi ducere potest. Si pretium petrolei mox mansurum est super limen 80 USD, quaedam calamitas naturalis, ut sit e.g. typhon ergasteria eliquatoria civitatis, Texas petens facile poterit hoc pretium ultra 100 USD per dolium catapultare. Talis autem incrementi effectus vix praedici possunt.

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae