Annus
2 0 0 6


V feminarum caedes uno die in Guatemala patrantur

Ad quinque feminae variis casibus in ora meridionali Guatemalae caesae, quarum in portu San Josť duo iuvenes XX et XXIII annorum glandibus afflictae plumbeis, in provincia Suchitepequez (difficile dictu) adulescens quaedam XVI annorum pariter necata et, quod magis admirandum visum, factum ut interficeretur quoque domina Consuelo de Kestler simul cum marito eius Victore Edmundo Kestler, qui advocatus, magistratus et praesidens Gregis Ludici provincialium fuerat. Interim in provincia Retalhuleu altera mulier et comes eius peregrinantes in raeda accepto pistolii vulnere occisi. Guatemalae enim in omnibus partibus interfectiones istae mulierum, cum defectione laboris atque inopia summa, accumulatae, praecipua populi mala habentur. Ibi complures mulieres trucidatae dicuntur, -ultra MMD peracto occisae lustro-, et huius anni flagrante violentia iam fere CCLX cecidere. Ibi arma portari, glandesque sine numero in mercatu comparari licet. Non ergo inmerito ad hoc tempus instituto Conventu ex omnibus Centralis Americae partibus feminae in Guatemalam confluxerant, ut pro suo vivendi iure reclamarent efficacioresque magistratuum actiones postularent.

Scripsit Carolus Philippus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae