Annus
2 0 0 6


Ubinam Deus erat?

Ubinam erat Deus? Potius, ubinam Christiani?

Post orationes pontificis Romani Benedicti XVI in campis internecionis Auschwitz et Birkenau habitas, opinionem suam in actis ecclasiarum evangelicarum Italicarum "NEV" demonstravit Daniel Garrone, magister Instituti Theologici Valdensis - constat Valdenses maximam ecclesiam protentantismi in Italia esse -. De scripto acta Italica "ADISTA" referunt.

Silientia facundius et inquietius verbis pronuntiatis eloquuntur, omissa effanda post dicta sequuntur. Cur, Domine, tacuisti? cur omnia ista passus es? ubi Deus diebus illis? cur tacuit? Quae verba populi Iudaei ad Deum in psalmis invenimus. Aliter tamen res se habuissent, si interrogationes illae ab Auschwitz morientibus vel superstitibus enuntiatae essent, quam a Christiano loca cruciatus visitanti, quondam a neglegentibus seu correis seu scelerum participibus Christianis circumdata.

Neque nazistis imperantibus neque annis sequentibus ecclesiae Christianae Deum Abraham Isaac Iacob invocaverunt, ut pro sui populi salute ageret. Pontifici non "ubi Deus" sed "ubi Christiani? ubi ecclesiarum principes?" postulandum fuit, non de "obscuro Dei consilio" sed de claris Christianorum culpis disserendum fuit, de antiquo et inveterato usque ad Shoah odio Christianorum adversus Iudaeos atque de odii illius partibus in nazistarum excidiis. Pontifici admonendum fuit, odium in Iudaeos nefastam faciem celebratarum "Europae Christianarum radicum" fuisse, ab oratoribus et theologis Christianae religionis cuiusvis necnon ab episcopis cardinalibus pontificibus, neque ab "aviis filiis Ecclesiae" divulgatum esse.

Nam post praeteriti temporis peccatorum confessionem vera reconciliatio tam saepe in oratione citata fieri potest: inde memoriae purgatio graves quaestiones historicorum non effugisset. Pontifex vero historiam Germanorum sic interpretatus est, quasi in populo grex scelestorum mendacibus promissis dominatus esset, illo velut instrumento feri dominatus abusus. Quae opinio falsa esse videtur: pro certo habemus nullam Germanorum oppositionem "mali personarum pompae" (ita Bonhoeffer dixit) fuisse, nisi a raris exceptionibus, quas pontifex minime citavit, scilicet a discipulis Rosae Albae et a coniuratis classis praefecti Canaris. Si haec omnia commemorata essent, ecclesia etiam caeno et cruore hominum foedata visa esset neque ei facile in Auschwitz eloquium fuisset. In verbis pontificis Benedicti, ecclesia in vicem omnium populorum de omnibus culpis loqui potest, quod ipsa denique culpis omnibus careat: ipsa velut super partes omnia reconciliat et purgat.

Cur demum pontifex "ut filius Germani populi" non Germanice sed Italice orationem habuit? Quae lingua, apud Auschwitz nefaste resonans, pari cum gravitate horrorem illum quem ipsa expresserat eiurare potuisset. Vel potius Benedictus Wilhelmi Brandt recordari potuisset, qui silentio genu flexit: plura eloquitur Germanus obmutescens quam Germanus Italice loquens.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae