Annus
2 0 0 6


07

De Perside percutienda

Legati Britanniae rei bellicae praefecti cum exercitus supremis ducibus Londinii clam convenient, ut de ictibus contra Persidem disputent: quam civitatem USAe classis missilibus e navibus per sinum Persicum navigantibus eiectis ab auctoritatibus Britannicis percussura esse reputatur, ut facultas arma nuclearia perficiendi funditus deleatur, nisi moderatores Persarum a consilio uranium ditandi desistant. Hoc nuntium divulgaverunt acta diurna "Daily Telegraph" ("Cotidianum telegraphum"). Nam Institutum mundanum de vi atomica (AIEA) censet Persas uranium ditaturos plutoniumque creaturos esse: quibus rebus perfectis, pyrobola nuclearia tribus annis exstrui posse constat.

Civitates Americae Unitae impetum ab ONU deliberatum malunt, sed promptae sunt per se solum ad agendum, adiuvantibus tantum moderatoribus IsraŽlianis, missilia in loca definita deicientes: Britanni bellum terrestre evitatum iri reputant. Sed nuntius hic, postridie Kalendas Apriles divulgatus, mendacii coarguit ministrum Regni Coniuncti rebus exteris addictum Iacobum Straw, qui paulo ante denegaverat Persidem armis peti posse. E contrario, moderatores Britanniae possint auxilium aŽronavium celeri vigilantiae addictarum USAe praebere.

Reputant Americani in octo locis uranium ditari (quorum unum in imaginem aspicis) sed plura esse suspicantur iidem, qui de armis internecivis in Iraquia iuraverant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae