Annus
2 0 0 6


81

Demersam esse navem in Mari Rubro

Nox inter diem secundum et tertium mensis Februarii interposita ut nefasta a plurimis Aegyptiis Sudanensibus et Saudianis memorabitur: nam magna navis plerumque peregrinis referta, qui loca Muslimis sacra rite adierant, in patriam ex paeninsula Arabica iter facientibus, repente (horrendum dictu!) demersa esse narratur: ex MCCCLXXVI hominibus, quorum CIV nautae ceterique viatores fuerant, CCCC tantum in tutum recepti sunt.

Navis, cui nomen "al-Salam Boccaccio 98" fuit, ex portu oppidi Saudiani Radiya postridie Kalendas Februarias solis occasu profecta, Aegyptum versus per Rubrum Mare condendebat; cuius imago media mocte ex detectionis instrumentis RADAR appellatis inopinate evanuit. quam celerrime navigia aŽronaves atque helicoptera aequor perlustrare coeperunt, ut navigantibus auxilium ferrent. Miseri superstites incendium in cellis, ubi sunt machinamenta navigio movendo addicta, alto in pelago exarsisse retulerunt, deinde navim sinistrorsum inclinatam, denique submersam esse; nautas viatores hortatos esse, ut in summam navem se conferrent, atqui ignem exstinguere non potuisse, quamquam de salute omnes confirmare pergerent.

Praeses Aegyptiorum Hosni Mubarak, reclamans scapharum numerum necessitatibus non suffecisse, investigatores ad rem accuratius indagandam misit; sed mox diurnarii Italici compererunt navem, ante XXXVI annos Stabiis (non longe a Neapoli) exstructam, anno MCMXCI postremo accuratissime probatam esse, cum lex Aegyptiorum moneret, ne navigia tantae molis diutius quam XXV annos aequora percurrerent; sed vexillum Panamae malo sublatum longius navigandi facultatem veteri navi concessisse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae