Annus
2 0 0 6


80

Hamas partem maiorem suffragiorum in Palaestina accepisse

Hamas, id est gregi Islamico extremo, qui vi atque armis contra occupationem IsraŽlianam repugnat, pars maior suffragiorum a populo Palaestino contra plerorumque exspectationem tributa est: maximus consensus Hamas in zona Gazae, in provincia Hebron et in Bethlehem tributus est, sed etiam in orientali Ierusalem adversarii profligati sunt. Cum LXXVI ex CXXXII sellas senatorias obtinuerit, factio contra Al Fatah, quae usque ad hunc diem Auctoritatem Palaestinam rexit, XLIII tantum, Hamas novos moderatores deliget: principes Hamas, qui pro certo habent sibi totum orbem diffidere, manum parti devictae tetenderunt, ut communiter rem publicam regerent; quod negat Abu Mazen fieri posse, qui se sperabat victorem cum victoribus comitiorum in IsraŽl habendorum de pace acturum esse. Hamas enim se arma depositurum esse ante suffragiorum diem negavit.

USA, Russia, ONU et Unio Europaea, quae concorditer ut quadruplex foedus de oriente medio agunt, aequitate et libertate comitiorum praesidenti Palaestinorum gratulati sunt atque ex grege Hamas petiverunt, ut de violentis facinoribus decedat et civitatem IsraŽl agnoscat. Quamquam dimidia pars civium IsraŽlianorum colloquio cum Hamas favent, ut acta diurna Yediot Ahronot patefecerunt, dux factionis Likud Beniamin Netanyahu negavit de re qualibet agendum esse, donec radicitus Hamas natura commutetur, exempli gratia post ceterarum civitatum sanctiones oeconomicas.

Minister primarius Palaestinorum Abu Ala prompte officio se abdicavit, praesidi Abu Mazen, qui anno praeterito sellam Yasser Arafat magno cum consensu occupaverat, deliberandum est, utrum ibi manendum sit an non: nam ob prosperum exitum Islamicorum apud populum laevae parti plerumque faventem omnes obstupuerunt. Damasci, in capite Syriae, colloquia praesidis et Khaled Mashal, Hamas ducis, iam habita sunt: nam plerique verentur, ne auxilia externa populo Palaestino mox deficiant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae