Annus
2 0 0 6


75

De praesidente Chiliae eligendo

Cives Chiliae denique novum aut novam praesidem mox habebunt. Postquam enim mense Decembri ex quattuor candidatis duo ad secunda comitia destinati fuerant, id est MichaŽla Bachelet (quam in imagine aspicere potes) laevae et Sebastianus Pinera dexterae partis, acriter sibi suffragia dubiorum comparare ambo conati sunt.

MichaŽla Bachelet, quae fere dimidiam partem consensuum acceperat, mulier est LIV annos nata, mater nubilis, medicus, rei bellicae praefecta sub Ricardo Lagos usque ad hunc diem praeside; iustitiam et aequitatem omnibus pollicita est: regimen suum popularem et plebis sollicitum fore seque effaturam quod cogitaverit, perfecturam quod professa erit. Quam nonnulli adversarii ineptam rei publicae regendae censent, quod femina sit: nam vanae pristinae superstitiones vulgo diffusae sunt.

Sebastianum Pinera, ditissimum virum, cui quartus quisque civium suffragium tulerat, recenter sustinuit Ioachim Lavin, qui fere totidem suffragia acceperat: maiorem facultatem laborandi ditiusque vivendi promisit; cum sine intermissione factiones laevae Chiliae rem publicam a depulsa dictatura rexerint, "num meruit - inquit populum in Valparaiso postrema oratione allocutus - id regimen, quod per XVI annos ineptum fuit labori et securitati creandis, fidem quattuor annorum? Tempus est regimen vitamque Chilianorum commutandi, aŽre novo patriae allato."Die dominico suffragia ferentur et victor indicabitur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae