Annus
2 0 0 6


71

Praesidem Persiae rursus IsraŽlem iniuria affecisse

Praeses Persarum Mahmud Ahmadinejad, postquam de holocausto contra Iudaeos a nazistis perpetrato aperte dubitaverat, rursus rem publicam IsraŽlis die II mensis Ianuarii turpibus iniuriis affecit: quam natura Muslimis infestam esse, fructum purgationis ethnicae a populis Europaeis perfectae. "Europaei una mercede - inquit - duas res ita assecuti sunt: castra in media regione Islamica exstruxerunt et Iudaeos e cuncta Europa expulerunt. Est enim regimen Sionistarum fragmentum Europae inde rescissum, naturaliter Muslimis hostile." Deinde quaesivit cur Palaestini, holocausti insontes, rem publicam Iudaeorum tolerare cogantur, cur populi Europae scelera sua minime expendant. Ahmadinejad (quem in imagine aspicias) iam iram moderatorum occidentalium et Consilii securitatis Ordinis Nationum Unitarum excitaverat, Europam et USAm hortatus ut Iudaeis suam regionem ad rem publicam IsraŽlis condendam cederent.

Interea nuntius regiminis Gholamhossein Elham confirmavit uranium in Persia locupletatum iri, id est conversum in speciem isotopicam ad vim electricam (necnon pyrobolum nuclearem) generandam aptam, reiecta condicione a moderatoribus Russiae lata, qui officinas patriae suae ad hoc efficiendum patefecerant. Nihilo minus Mohamed El Baradei, dux instituti Ordinis Nationum Unitarum (ONU) IAEA appellati, quod de vi atomica vigilat, dixit sententiam de armis nuclearibus, quae rectores Persarum sibi comparaturos multi suspicantur, etiam nunc scribendam esse: colloquiis tantum quaestionem dirimendam esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae