Annus
2 0 0 6


MM MILITES USAe IN IRAQUIA MORTEM OBIERUNT

Duo millia militum in Iraquia perierunt: die XXVI mensis Octobris ad hunc terminum perventum est, cum Georgius Alexander, XXXIV annus natus, pyrobolo in oppido Samarra occisus est.
Illo die Washingtoniae senatus (*)USAe per unam minutam siluit, in consilio autem legatorum populi (**) omnia nomina interfectorum perlecta sunt. Sed praeses USAe Bush viduas militum Martis die de futuris luctibus exspectandis allocutus est, cum nulli difficultates praeterire liceret: maximum honorem victimis Americanis tributum iri, postquam victoria parta erit et pacis fundamentum in libertate iactum erit. Nihil enuntiavit Georgius Bush de mortuis Iraquicis : qui ab inscriptione interretiali ad occisos computandos creata (www.iraqbodycount.net) (vide Ephemeridem LVII – mense Iulio editam) triginta milia adhuc fuisse narrantur, cum numerus quadraginta milium sauciorum iam mense Aprili superatus sit.
Ii contra qui bello obsistunt per omnes Civitates Americae Unitas reclamant, a Cinthia Sheehan matre militis cuiusdam in Iraquia occiso conducti: quae cives adhortata est, ut singulos senatores visitent eosque admoneant omnem modum excessum esse caedique finem imponendum esse. Mulier se ante Domum Albam permansuram dixit, donec in vincula coniceretur.

(*) senatus = the Senate

(**) consilium legatorum populi = the House of Representatives

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae