Annus
2 0 0 6


58

Cives Chilianos suffragia die dominico ferre

Chiliani die dominico quartum suffragia ferunt ad novum praesidentem creandum (quattuor candidatos sellae supremae in imagine aspicere potes), postquam anno MCMXC dictatura summi ducis Augusti Pinochet cessavit: octo miliones civium ad comitia vocantur. Quamquam per annos novissimos condicio oeconomica Chiliae, praeside socialistico Lagos regente, melior facta sit, inaequaliitas socialis extenuata non est; firmius tamen et perseverantius quam umquam moderatores prosecuti sunt reos scelerum horrificae dictaturae anno MCMLXXIII coeptae, ante tribunal alterna vice Pinochet aliosque tyrannidis facinorum correos deferentes.

Nemo candidatus plus quam dimidiam partem suffragiorum obtenturus esse habetur: quam ob rem unus ex duobus, qui plura suffragia acceperint, postea a populo deligendus est. MichaŽla Bachelet, LIV annos nata, quae tyrannide vigente in vincula coniecta a militibus tormentis excruciata est, partis socialisticae candidata, maximum consensum acceptura esse reputatur, etsi suffragia exquirere desiit, postquam quinque electionis suae fautores gravi casu domum a comitiis redeuntes vitam amiserunt. Ceterorum candidatorum duo dexteris partibus pertinent, videlicet Sebastianus Pinera et Ioachim Lavin, qui praefectus capitis Sancti Iacobi (Santiago) fuit, Thomas Hirsch autem laevae partis. Etiam CXX legati senatus inferioris et XX senatores die dominico eligendi sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae