Annus
2 0 0 6


63

DE FLUMINE MORTIFERO

Ingens vis materiae toxicae, praecipue benzenis, in flumen Sinensem Songhua effusa, lente sine ullo remedio in Siberiam fluit; incolae vicorum et oppidorum apud ripas fluvii conditorum, ut in imagine aspicitur, magna cum patientia aquam e longinquo allatam accipiunt, peiora exspectantes.

Benzene, materies e petrolei destillatione obtenta, parum redolet sed facillime per ara dispergitur, flammis gignendis admodum idoneum et hominibus bestiisque veneficum; praeterea constat benzene tumorum causam esse.

Idibus Novembribus ab officina chemica provinciae Jilin dispersum, venenum hac septimana per magnam urbem Sinensem Harbin perfluxit, unde cives effugere maluerunt, et urbem Russam Khabarovsk versus fluvio allatum est, cuius superficies tamen glacie hoc tempore anni operta est; inde amnis Russus Amur, quo Songhua affluit, polluetur. Auctoritates Russorum glaciem perforaverunt, ut aquam nondum corruptam in cisternis transfunderent et civibus per aliquot dies distribuerent; piscatus autem, quo multi indigenae vix vitam agere possunt, per annos nonnullos prohibendus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae