| Schizophrenia opinionum rapta esse videtur gens Finnorum, nam – sicut nuntiant acta diurna eorum lingua Suetica edita "Hufvudstadsbladet" – maxima pars civium de hac re indagatorum Finniam inire foedus militare NATO nolit, plus tamen quam dimidia pars lectorum tale consilium a praesidente ministroque primario civitatis unilaterale (id est sine cives rogando) captum probarent.
 Scripsit Stanislaus Tekieli 
     
 
 |