Annus
2 0 0 6


59

DE FURIBUS FONTIS TREBAE

Mos est omnibus, qui urbem Romam visitant, parvum nummum in fontis Trebae latum labrum inicere, ut votum iterum Romam redeundi. Quod monumentum, saeculo XVIII candido lapide exstructum, Italicis cinematum amantibus ob duas causas carissimum est: nam ibi celeberrimae imagines Frederici Fellini pelliculae "La dolce vita", quibus Anita Ekberg in fontis aquae ante beatum Marcellum Mastroianni immergitur impressae sunt; eundem fontem histrio Neapolitanus TotÚ ignaro periegetae Americano in pellicula comica falso vendidit.

Nunc celebratur labrum Trebae ob novam fraudem: nam quattuor operarii, cui deiectorum nummorum collectio commissa est, ut instituto benefico Romanae ecclesiae, quod "Caritas" appellatur, ad miseros sublevandos tradantur, deprehensi sunt dum autoraeda nummorum referta furtivi aufugiunt: qui CX milia euronum ita paucis mensibus abstulisse putantur. Quod odiosissimum facinus condemnavit praefectus urbis Waltherus Veltroni, investigatoribus gratulatus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae