Annus
2 0 0 6


De Londinii mira caligine

De Londinii mira caligine

Celebre Londinium, quod nebula hiemalis urbem densissima involvit. Sed tam crebram atque diuturnam nebulam quam his diebus iam diu nemo meminisse potest (in imagine adposita officina ubi vis electrica fit aspicitur). AŽroviis Britannicis (British Airways) volatus trecenti delendi fuerunt, qui ex aŽroportu Londiniensi Heathrow ad urbes Anglicas Scoticas Europaeas multa milia peregrinatorum ac periegetarum invehere debuerunt, quorum magna pars feriandi gratia evolare cupierant.

AŽroviae Britannicae infelicibus commeatum et cubilia apud proxima deverticula comparaverunt, promittentes tria millia in ceteros aŽroportus amplis autoraedis vectum iri, unde proficisci liceat. Nihilo minus post Veneris diem quingentis incommode in aulis exspectationi destinatis dormiendum fuit.

Usque ad diem dominicum putant caeli studiosi caliginem talem Londinium involuturam esse.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae