Annus
2 0 0 6


De cinaedorum pompa Hierosolymis habita

De cinaedorum pompa Hierosolymis habita

Quattuor fere milia virorum et mulierum homosexualium necnon fautores iurium civilium in Iudaicam universitatem Hierosolymitanam Veneris die convenerunt; tria milia astynomorum se interposuerunt, ne qua contentio cum Iudaeis horthodoxis oreretur. XXX homosexuales, qui reclamantes per urbem incedere conati erant, in custodiam delati sunt. Reclamantes enim vetiti sunt pompam antea propositam habere, postquam Palaestini IsraŽlianos percutere minati erant, ad caedem in regione Gaza recenter perpetratam ulciscendam, ideoque in stadio convenerunt, ut custodes publici vigilantiae contra tromocratarum clades sese dederent; sed contra pompam publicam per vias sanctae urbis Iudaei horthodoxi iam diu opinionem suam patefecerant. Etiam auctoritates islamicae et Christianae permissionem vehementer reprehenderant: a Vaticano postulatum est, ne sensus fidelium omnium iniuria ita afficeretur.

Homosexuales in stadio sermones aliquot audiverunt, subuculis induti quibus optiones amatoriae ipsorum inscriptionibus celebrabantur: in vexillo hoc legebatur, sua quemque ut Iudaeum ratione vivere posse. Duo homines virilis spermatis modo induti condomia gratis praebebant.

Pacifice omnia confecta sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae